[IAUOLENUS libro undecimo epistularum. ] §46.1.44.prStipulatus es opus arbitratu tuo ante certam diem fieri, quod si effectum non esset, quanti ut efficiatur opus locasses, tanti fideiussores cepisti: et quia opus effectum non erat, alii locasti et, cum posterior conductor satis non daret, ipse opus fecisti: quaero, an fideiussor teneatur.
[雅沃雷努斯,着《书信集》第十一卷] 你约定依你的裁量在一定期限前完成某项工程,并约定如果该工程未被完成,你为使工程完成而发包给他人所花的金额,你就该金额接受了保证人。 因为该工程未被完成,你发包给了另一个人,而当后来的承揽人未能提供充分担保时,你自己完成了该工程。 我问,保证人是否承担责任。
respondit: secundum ea uerba stipulationis, quae a te proposita sunt, fideiussores non tenentur.
回答:根据你所提出的口头协定的字面意思,保证人不承担责任。
non enim id fecisti, quod in stipulatione conuenerat, id est opus alii non locasti, tametsi postea locasti: ea enim locatio, quam secutus es, perinde est, ac si interposita non esset et si statim tu opus facere coepisses.
因为你没有履行口头协定中约定的内容,即你没有将工程发包给他人,虽然你后来确实发包了;因为你所采取的那次发包,就如同它未曾介入,且如同你立即开始自己进行工程一样。