[IAUOLENUS libro decimo epistularum. ] §46.1.42.prSi ita fideiussorem accepero: 'quod ego decem credidi, de ea pecunia mille modios tritici fide tua 'esse iubes?', non obligatur fideiussor, quia in aliam rem, quam quae credita est, fideiussor obligari non potest, quia non, ut aestimatio rerum quae mercis numero habentur in pecunia numerata fieri potest, ita pecunia quoque merce aestimanda est.
[雅沃雷努斯,著《书信集》第十卷] 如果我以下述方式接受保证人:“关于我贷出的十,你是否同意以你的保证承担该金钱项下的一千摩狄小麦? ”,保证人并不承担义务。 因为保证人不能针对与所贷出之物不同的物承担义务,正如虽然属于商品范畴之物的估价可以用现金进行,但金钱并不因此也必须用商品来估价。