[ULPIANUS libro uicensimo secundo ad edictum. ] §46.1.27.prSi plures sint fideiussores, unus pure, alius in diem uel sub condicione acceptus, succurri oportet ei, qui pure acceptus est, dum existere condicio potest, scilicet ut interim in uirilem conueniatur.
[乌尔比安,著《告示注解》第二十二卷] 如果有数个保证人,其中一人是无条件被接受的,另一人是附期限或附条件被接受的,只要该条件仍有可能成就,就应当救济那个被无条件接受的人,也就是说,在此期间,他仅按人头份额被起诉。
sed si, cum condicio exstitit, non est soluendo qui sub condicione acceptus est, restituendam actionem in pure acceptum Pomponius scribit.
但是蓬波尼乌斯写道,如果在条件成就时,那个附条件被接受的人无偿债能力,则应当对无条件被接受之人恢复原诉。
§46.1.27.1Praeterea si fideiussor exstiterit fideiussori siue plures, aeque hic quoque pertinebit ad eandem causam: in quorum persona aeque locum habebunt ea, quae sunt a diuo Hadriano constituta.
此外,如果有人为一个保证人提供保证,或者有数人如此,此处同样也适用相同的规则:在他们的人格中,神君哈德良所规定的内容也将同样适用。
§46.1.27.2Praeterea si quaeratur, an soluendo sit principalis fideiussor, etiam uires sequentis fideiussoris ei adgregandae sunt.
此外,如果要探究主保证人是否有偿债能力,后继保证人的资力也应当并入其资力之中。
§46.1.27.3Sicut ipsi fideiussori, ita heredibus quoque eorum succurrendum Pomponius scribit.
蓬波尼乌斯写道,正如应当救济保证人本人一样,也应当救济他们的继承人。
§46.1.27.4Si fideiussor fuerit principalis et fideiussor fideiussoris, non poterit desiderare fideiussor, ut inter se et eum fideiussorem, pro quo fideiussit, diuidatur obligatio: ille enim loco rei est nec potest reus desiderare, ut inter se et fideiussorem diuidatur obligatio.
如果存在主保证人和保证人的保证人,那么该保证人不能请求在自己与他所担保的那位保证人之间分割债务:因为后者处于债务人的地位,而债务人不能请求在自己与保证人之间分割债务。
proinde si ex duobus fideiussoribus alter fideiussorem dederit, aduersus eum quidem non diuiditur obligatio, pro quo interuenit: aduersus confideiussorem magis est ut diuidatur.
因此,如果两个共同保证人中的一人提供了保证人,那么对于他所介入担保的那个人,债务固然不予分割:但对于共同保证人,更妥当的意见是应当予以分割。