[PAULUS libro septuagesimo ad edictum. ] §44.2.14.pret an eadem causa petendi et eadem condicio personarum: quae nisi omnia concurrunt, alia res est.
[保罗,告示注解第七十卷] 以及是否为同一诉讼原因、同一当事人身份:除非所有这些条件均符合,否则便是不同的诉讼。
idem corpus in hac exceptione non utique omni pristina qualitate uel quantitate seruata, nulla adiectione deminutioneue facta, sed pinguius pro communi utilitate accipitur.
在本抗辩中,同一物并不一定要保留原先的所有性质或数量,在毫无增减的情况下予以理解,而是为了共同的利益,作更宽泛的理解。
§44.2.14.1Qui, cum partem usus fructus haberet, totum petit, si postea partem adcrescentem petat, non summouetur exceptione, quia usus fructus non portioni, sed homini adcrescit.
当一个人占有用益权的一部分时请求了全部,如果他此后请求增加的部分,他不会被抗辩所排除,因为用益权不增加于份额,而是增加于人。
§44.2.14.2Actiones in personam ab actionibus in rem hoc differunt, quod, cum eadem res ab eodem mihi debeatur, singulas obligationes singulae causae sequuntur nec ulla earum alterius petitione uitiatur: at cum in rem ago non expressa causa, ex qua rem meam esse dico, omnes causae una petitione adprehenduntur.
对人诉讼与对物诉讼的区别在于:当同一个人欠我同一物时,单一的原因产生单一的债务,且其中任何一个债务都不因另一个请求而失效;但当我提起对物诉讼而未明示我主张该物属于我的原因时,所有的原因都包含在一次请求中。
neque enim amplius quam semel res mea esse potest, saepius autem deberi potest.
因为一物属于我不可能超过一次,但它可以被债务所欠多次。
§44.2.14.3Si quis interdicto egerit de possessione, postea in rem agens non repellitur per exceptionem, quoniam in interdicto possessio, in actione proprietas uertitur.
如果有人通过占有的禁令进行诉讼,此后提起对物诉讼,他不会被抗辩所回绝,因为在禁令中争点在于占有,而在诉讼中争点在于所有权。