[ULPIANUS libro sexagensimo octauo ad edictum. ] §43.11.1.prPraetor ait: Quo minus illi 'uiam publicam iterue publicum aperire reficere liceat, dum ne ea uia idue iter deterius fiat, uim fieri ueto'.
裁判官宣告:“我禁止施加暴力以阻止他人‘开通或修缮公共道路或公共通道’,只要该道路或通道不因此而变差。
§43.11.1.1Uiam aperire est ad ueterem altitudinem latitudinemque restituere.
” “开通”道路是指将其恢复到原先的高度和宽度。
sed et purgare refectionis portio est: purgare autem proprie dicitur ad libramentum proprium redigere sublato eo quod super eam esset.
但清理也是修缮的一部分;严格来说,“清理”是指清除道路上方的堆积物,使其恢复到原有的水平高度。
reficit enim et qui aperit et qui purgat et omnes omnino, qui in pristinum statum reducunt.
因为无论是开通者、清理者,还是所有将其恢复原状的人,毫无疑问都在进行修缮。
§43.11.1.2Si quis in specie refectionis deteriorem uiam facit, impune uim patietur.
如果有人打着修缮的幌子使道路变差,他将免罚地遭受暴力阻止。
propter quod neque latiorem neque longiorem neque altiorem neque humiliorem uiam sub nomine refectionis is qui interdicit potest facere, uel in uiam terrenam glaream inicere aut sternere uiam lapide quae terrena sit, uel contra lapide stratam terrenam facere.
因此,申请禁令者不得在修缮的名义下,将道路变宽、变长、变高或变低,也不得在土路上撒碎石,或用石头铺设本为土路的道路,或相反,将石铺路变成土路。
§43.11.1.3Interdictum hoc perpetuo dabitur et omnibus et in omnes, et habet condemnationem in id quod actoris intererit.
本禁令将永久授予,既授予所有人,也针对所有人,并包含针对原告利益损失额的判决。