[PAULUS libro quinquagesimo septimo ad edictum. ] §42.5.4.prSi seruus sub condicione heres institutus sit aut dubium sit, an is heres liberque futurus sit, non est iniquum postulantibus creditoribus ita decerni, ut, si ante certum tempus is heres non extiterit, perinde omnia obseruentur, ac si is heres ita institutus non esset: quod plerumque accideret, si sub condicione dandae alicui pecuniae heres institutus sit nec dies adpositus sit.
[保罗,《告示注解》第五十七卷] 如果一个奴隶是在附条件的情况下被指定为继承人,或者他是否将成为继承人并获得自由尚有疑问,在债权人请求时,裁决如下并不不公:即如果在一定期限之前他未成为继承人,则一切均应如同他未被如此指定为继承人一样予以处理:这种情况通常会发生,如果他是在给付某人金钱的条件下被指定为继承人,且未设定履行期限。
sed hoc quantum ad bona ita obseruandum: ceterum libertas ei quandoque competet et a praetore conseruanda est, etiamsi certum sit neque heredem neque bonorum possessorem futurum.
但这在涉及财产的范围内应当如此遵守:至于自由,它迟早会归属于他,并且必须由裁判官予以保护,即使确定他既不会成为继承人,也不会成为遗产占有者。
si quis tamen heredem se spondendo uel actiones patiendo defunctum defendat, bona defuncti uenire non poterunt.
然而,如果有人通过承诺自己为继承人或承受诉讼来为死者辩护,死者的财产将不能被变卖。