[ULPIANUS libro sexagensimo quarto ad edictum. ] §42.3.6.prQui bonis suis cessit, si modicum aliquid post bona sua uendita adquisiuit, iterum bona eius non ueneunt.
[乌尔比安,在《告示评注》第六十四卷] 已转让其财产者,若在其财产售出后获得了一些微薄的财产,其财产不会被再次售出。
unde ergo modum hunc aestimabimus, utrum ex quantitate eius quod adquisitum est an uero ex qualitate? et putem ex quantitate id aestimandum esse eius quod quaesiit, dummodo illud sciamus, si quid misericordiae causa ei fuerit relictum, puta menstruum uel annuum alimentorum nomine, non oportere propter hoc bona eius iterato uenundari: nec enim fraudandus est alimentis cottidianis.
那么,我们将如何评估这一“微薄”的限度? 是从所获之物的数量上,还是从其性质上来评估? 我认为应当从他所获之物的数量来评估,只要我们明白这一点:如果是出于怜悯而留给他的东西,例如以抚养费名义按月或按年给付的款项,不应当因此而再次售出其财产;因为他不应当被剥夺日常的抚养。
idem et si usus fructus ei sit concessus uel legatus, ex quo tantum percipitur, quantum ei alimentorum nomine satis est.
同样,如果向他让与或遗赠了使用收益权,而从中收取的收益足够满足他名义下的抚养费,情况也是如此。