[PAULUS libro quinto decimo ad Sabinum.
[保罗,在《论萨比努斯》第十五卷中。
] §41.2.30.prQui uniuersas aedes possedit, singulas res, quae in aedificio sunt, non uidetur possedisse.
] 占有整座房屋的人,并不被认为占有了该建筑物中的单件物品。
idem dici debet et de naue et de armario.
对于船只和衣柜也应当得出同样的结论。
§41.2.30.1Possessionem amittimus multis modis, ueluti si mortuum in eum locum intulimus, quem possidebamus: namque locum religiosum aut sacrum non possumus possidere, etsi contemnamus religionem et pro priuato eum teneamus, sicut hominem liberum.
我们以许多方式失去占有,例如,如果我们把死者运进我们曾占有的地方:因为我们不能占有宗教场所或神圣场所,即使我们蔑视其宗教性质并将其视为私产而持有,就像对待自由人一样。
§41.2.30.2Item cum praetor idcirco in possessionem rei iussit, quod damni infecti non promittebatur, possessionem inuitum dominum amittere Labeo ait.
同样,拉贝奥说,当裁判官因未就未发生损害提供担保而命令占有财产时,所有人在违背其意愿的情况下失去占有。
§41.2.30.3Item quod mari aut flumine occupatum sit, possidere nos desinimus, aut si is qui possidet in alterius potestatem peruenit.
同样,对于被海洋或河流淹没之物,我们便停止占有;或者,如果占有之人归入他人的权力之下,也是如此。
§41.2.30.4Item quod mobile est, multis modis desinimus possidere: si aut nolimus, aut seruum puta manumittamus, item si quod possidebam in aliam speciem translatum sit, ueluti uestimentum ex lana factum.
同样,对于动产,我们以许多方式停止占有:或者是如果我们不愿占有,或者是例如我们释放奴隶,同样地,如果我曾占有之物被转化为另一种形态,例如用羊毛做成衣服。
§41.2.30.5Quod per colonum possideo, heres meus nisi ipse nactus possessionem non poterit possidere: retinere enim animo possessionem possumus, apisci non possumus.
对于我通过佃户占有之物,我的继承人除非自己取得占有,否则将不能占有:因为我们可以凭意图保持占有,但不能凭此取得占有。
sed quod pro emptore possideo per colonum etiam, usucapiet etiam heres meus.
然而,对于我作为买受人同样通过佃户占有之物,我的继承人也将通过时效取得之。
§41.2.30.6Si ego tibi commodauero, tu Titio, qui putet tuum esse, nihilo minus ego id possidebo.
如果我将物使用借贷给你,你又借给认为该物属于你的提修斯,我仍将占有该物。
et idem erit, si colonus meus fundum locauerit aut is, apud quem deposueram, apud alium rursus deposuerit.
如果我的佃户出租了土地,或者我向其寄托物品的人又将物寄托给另一个人,也是如此。
et id quamlibet per plurium personam factum obseruandum ita erit.
无论这经过了多少人的手,都必须同样予以遵守。