[ULPIANUS libro tertio decimo ad edictum. ] §4.8.25.prLabeo ait, si arbiter, cum in compromisso cautum esset, ut eadem die de omnibus sententiam diceret et ut posset diem proferre, de quibusdam rebus dicta sententia, de quibusdam non dicta diem protulit: ualere prolationem sententiaeque eius posse impune non pareri.
[阿尔庇安,于《告示注解》第十三编] 拉贝奥说,如果在妥协协议中规定,仲裁人应在同一天对所有事项作出裁决,且其可以延期,而仲裁人在对某些事项作出了裁决、对某些事项未作裁决的情况下延期了:则该延期有效,且不服从他的裁决可以免受处罚。
et Pomponius probat Labeonis sententiam, quod et mihi uidetur: quia officio in sententia functus non est.
蓬波尼乌斯也赞同拉贝奥的观点,我也持相同看法;因为他并未在裁决中履行自己的职责。
§4.8.25.1Haec autem clausula 'diem compromissi proferre' nullam aliam dat arbitro facultatem quam diem prorogandi: et ideo condicionem primi compromissi neque minuere neque immutare potest: et ideo cetera quoque discutere et pro omnibus unam sententiam ferre debebit.
然而,“延期妥协协议之日”这一条款,并未赋予仲裁人延长日期以外的任何其他权限:因此,他既不能减少也不能改变首次妥协协议的条件:从而,他也必须审理其余事项,并对所有事项作出一项裁决。
§4.8.25.2Si per fideiussorem fuerit cautum in primo compromisso, et sequens similiter proferendum Labeo dicit.
如果在首次妥协协议中曾通过保证人提供担保,拉贝奥说,后续的延期也应同样提供担保。
sed Pomponius dubitat, utrum isdem an et aliis tam idoncis: quid enim, inquit, si idem fideiubere noluerint? sed puto, si noluerint fideiubere, tunc alios non absimiles adhibendos,
但蓬波尼乌斯表示怀疑,是由相同的保证人还是也可以由其他同样适格的人提供:因为他说,“如果同样的人不愿意提供保证,那该怎么办呢? ”但我认为,如果他们不愿意提供保证,那么应当采用其他不相上下的保证人。