[ULPIANUS libro tertio decimo ad edictum. ] §4.8.15.prLicet autem praetor destricte edicat sententiam se arbitrum dicere coacturum, attamen interdum rationem eius habere debet et excusationem recipere causa cognita: ut puta si fuerit infamatus a litigatoribus, aut si inimicitiae capitales inter eum et litigatores aut alterum ex litigatoribus intercesserint, aut si aetas aut ualetudo quae postea contigit id ei munus remittat, aut occupatio negotiorum propriorum uel profectio urguens aut munus aliquod rei publicae: et ita Labeo:
[乌尔比安,于《告示注解》第十三编] 然而,即使裁判官严格地告示说,他将强迫仲裁员做出裁决,但他有时仍应考虑其情况,并在审理案情后接受其免责理由:例如,如果他受到诉讼当事人的侮辱,或者他与诉讼当事人或其中一方之间产生了深仇大恨,或者后来发生的年龄或健康状况免除了他的这一职务,或者因忙于自己的事务、紧急出行或承担某种公职:拉贝奥亦持此见: