[ULPIANUS libro tertio decimo ad edictum. ] §4.7.4.prItem si res fuerint usucaptae ab eo cui alienatae sint nec peti ab hoc possint, locum habet hoc edictum.
[乌尔比安,《告示评注》第十三卷] 同样地,如果物已被受让该物的人时效取得,且无法向其请求,则本告示适用。
§4.7.4.1Itemque fieri potest, ut sine dolo malo quidem possidere desierit, uerum iudicii mutandi causa id fiat.
同样地,也可能发生这样的情况:某人虽然确实没有恶意地丧失了占有,但这却是为了改变诉讼的目的而做的。
sunt et alia complura talia.
还有许多其他类似的情况。
potest autem aliquis dolo malo desinere possidere nec tamen iudicii mutandi causa fecisse nec hoc edicto teneri: neque enim alienat, qui dumtaxat omittit possessionem.
然而,某人也可能带有恶意地丧失占有,但却并非为了改变诉讼的目的而做,因此不根据本告示承担责任:因为仅仅放弃占有的人,并没有进行转让。
non tamen eius factum improbat praetor, qui tanti habuit re carere, ne propter eam saepius litigaret (haec enim uerecunda cogitatio eius, qui lites exsecratur, non est uituperanda), sed eius dumtaxat, qui cum rem habere uult, litem ad alium transfert, ut molestum aduersarium pro se subiciat.
然而,法务官并不谴责那种为了避免因该物而更频繁地诉讼,从而宁愿失去该物的人的行为(因为厌恶诉讼者的这种谨慎想法不应受到指责),而仅仅谴责那种在自己想要保有该物的同时,为了让一个棘手的对手代替自己而将诉讼转移给他人的人的行为。
§4.7.4.2Pedius libro nono non solum ad dominii translationem hoc edictum pertinere ait, uerum ad possessionis quoque: alioquin cum quo in rem agebatur, inquit, si possessione cessit, non tenebitur.
佩迪乌斯在第九卷中指出,本告示不仅适用于所有权的转移,也适用于占有的转移:他说,否则,被提起对物之诉的人,如果放弃了占有,将不承担责任。
§4.7.4.3Si quis autem ob ualetudinem aut aetatem aut occupationes necessarias litem in alium transtulerit, in ea causa non est, ut hoc edicto teneatur, cum in hoc edicto doli mali fiat mentio.
但是,如果有人因疾病、年龄或必要的事务而将诉讼转移给他人,他并不属于根据本告示承担责任的情况,因为本告示中提到了恶意。
ceterum erit interdictum et per procuratores litigare dominio in eos plerumque ex iusta causa translato.
否则,通过代理人进行诉讼将被禁止,而在多数情况下所有权是基于正当原因转移给他们的。
§4.7.4.4Ad iura etiam praediorum hoc edictum pertinet, modo si dolo malo fiat alienatio.
本告示也适用于不动产的权利,只要转让是带有恶意进行的。
§4.7.4.5Haec actio in id quod interest competit.
本诉讼在利害关系的数额内提起。
proinde si res non fuit petitoris aut si is qui alienatus est sine culpa decessit, cessat iudicium, nisi si quid actoris praeterea interfuit.
因此,如果该物不属于请求人,或者被转让者无过错地死亡,则诉讼终止,除非原告此外还有其他利害关系。
§4.7.4.6Haec actio non est poenalis, sed rei persecutionem arbitrio iudicis continet, quare et heredi dabitur: in heredem autem
本诉讼并非惩罚性的,而是根据裁判官的裁量包含对物的追及。 因此,它也将被赋予继承人:但是针对继承人……