[PAULUS libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. ] §4.6.35.prQui mittuntur, ut milites ducerent aut reducerent aut legendi curarent, rei publicae causa absunt.
[保罗,选自《尤里乌斯与帕皮乌斯法注》第三卷] 凡被派遣去引率、领回士兵或负责征募士兵的人,皆属于因公在外。
§4.6.35.1Hi quoque, qui missi sunt ad gratulandum principi.
被派遣向皇帝祝贺的人也同样如此。
§4.6.35.2Item procurator Caesaris, non solum cui rerum prouinciae cuiusque procuratio mandata erit, sed et is, cui rerum quamuis non omnium.
同样地,恺撒的代理官也是如此,不仅指被委任管理任意行省事务的人,也包括被委任管理部分而非全部事务的人。
itaque plures ibi procuratores diuersarum rerum rei publicae causa abesse intelleguntur.
因此,在当地管理不同事务的数位代理官,均被理解为因公在外。
§4.6.35.3Praefectus quoque Aegypti rei publicae causa abest, quiue aliam ob causam rei publicae gratia extra urbem aberit.
埃及长官也因公在外,或者因其他原因为了国家利益而不在罗马城的人也是如此。
§4.6.35.4Sed et in urbanicianis militibus idem diuus Pius constituit.
此外,神君皮乌斯对城市卫兵也作出了相同的规定。
§4.6.35.5Quaesitum est de eo, qui ad compescendos malos homines missus est, an rei publicae causa abesset: et placuit rei publicae causa eum abesse.
关于被派遣去镇压恶人的人是否属于因公在外,曾提起疑问;结论是,他属于因公在外。
§4.6.35.6Item paganum, qui in expeditione consularis iussu transierat ibique in acie ceciderat: heredi enim eius succurrendum est.
同样地,对于因执政官级长官之命参加远征并在战场上牺牲的平民,也是如此;因为应当对其继承人予以救济。
§4.6.35.7Qui rei publicae causa Romam profectus est, abesse rei publicae causa uidetur.
凡因公前往罗马的人,均被视为因公在外。
sed et si extra patriam suam rei publicae causa profectus sit, etiam, si per urbem ei iter competit, rei publicae causa abest.
但即使他是因公前往自己故乡之外的地方,哪怕他的路线需要穿过罗马城,他也属于因公在外。
§4.6.35.8Similiter qui in prouincia est, ut primum aut domo sua profectus est aut, cum in eadem prouincia degit rei publicae administrandae causa, simul agere rem publicam coepit, ad similitudinem absentis habetur.
同样地,处于行省中的人,一旦从自己家中出发,或者当他为了管理公事而居住于该行省中,且开始实际执行公职时,即被视为如同不在场之人。
§4.6.35.9Et dum eat in castra et redeat, rei publicae causa abest, quod et eundum sit in castra militaturo et redeundum.
并且在他前往军营和返回期间,他都属于因公在外,因为对于将要服役的人来说,既需要前往军营也需要返回。
Uiuianus scribit Proculum respondisse militem, qui commeatu absit, dum domum uadit aut redit, rei publicae causa abesse, dum domi sit, non abesse.
维维亚努斯记载,普罗库鲁斯曾解答道,因假期而在外的士兵,在回家或返回期间属于因公在外,而在家期间则不属于因公在外。