[PAULUS libro duodecimo ad edictum. ] §4.6.30.prCum miles qui usucapiebat decesserit et heres impleuerit usucapionem, aequum est rescindi quod postea usucaptum est, ut eadem in heredibus, qui in usucapionem succedunt, seruanda sint: quia possessio defuncti quasi iniuncta descendit ad heredem et plerumque nondum hereditate adita completur.
[保罗《告示评注》第十二卷] 当正处于时效取得过程中的军人去世,且其继承人完成了时效取得时,其后时效取得的部分予以撤销是公平的,以便在继承时效取得的继承人身上,也须遵守同样的规则:因为死者的占有犹如合并一般传给继承人,并且通常在继承尚未被接受时即已完成。
§4.6.30.1Si is, qui rei publicae causa afuit, usucepit et post usucapionem alienauerit rem, restitutio facienda erit et licet sine dolo afuerit et usuceperit, lucro eius occurri oportet.
如果因国家事务而缺席的人进行了时效取得,并在时效取得后处分了该物,则必须予以恢复原状;并且,即使他并非出于欺诈而缺席并进行时效取得,也应当阻止其获得利益。
item ex reliquis omnibus causis restitutio facienda erit, ueluti si aduersus eum pronuntiatum sit.
同样地,基于所有其他原因,也必须予以恢复原状,例如在他被判决败诉的情况下。