[ULPIANUS libro duodecimo ad edictum. ] §4.6.28.prNec non et si quis de causa probabili afuerit, deliberare debet praetor, an ei subueniri debeat, puta studiorum causa, forte procuratore suo defuncto: ne decipiatur per iustissimam absentiae causam.
[乌尔比安《告示注解》第十二卷] 同样,如果某人因合理的理由缺席,裁判官应当斟酌是否应当给予其救济,例如为了学业,或者其代理人恰好去世:以免他因极其正当的缺席原因而遭受损失。
§4.6.28.1Item si quis nec in custodia nec in uinculis sit, sed sub fideiussorum satisdatione et, dum propter hoc recedere non potest, captus sit, restituetur et aduersus eum dabitur restitutio.
同样,如果某人既未被监禁也未被锁链束缚,但处于提供保证人的担保之下,且因此无法离开期间被捕,他应当获得恢复原状,且针对他的恢复原状亦应被准予。
§4.6.28.2'Quod eius' inquit praetor 'per leges plebis scita senatus consulta edicta decreta principum licebit.
裁判官说:“在其为平民会决议、元老院决议、告示、皇帝敕令所许可的范围内。
' quae clausula non illud pollicetur restituturum, si leges permittant, sed si leges non prohibeant.
” 这一条款并不是承诺如果法律允许则予以恢复原状,而是如果法律不禁止则予以恢复原状。
§4.6.28.3Si quis saepius rei publicae causa afuit, ex nouissimo reditu tempus restitutionis esse ei computandum Labeo putat.
如果某人多次因公缺席,拉贝奥认为,应当从他最后一次返回起为其计算恢复原状的期间。
sed si omnes quidem absentiae annum colligant, singulae minus anno, utrum annum ei damus ad restitutionem an uero tantum temporis, quantum nouissima eius absentia occupauit, uidendum: et puto annum dandum.
但是,如果所有的缺席时间加在一起确实达到了一年,而每次缺席都少于一年,那么我们是给他一年的时间来请求恢复原状,还是仅给他相当于他最后一次缺席所占用的时间,这值得探讨:我认为应当给他一年的时间。
§4.6.28.4Si cum in prouincia domicilium haberes, esses autem in urbe, an mihi annus cedat, quasi experiundi potestatem habeam? et ait Labeo non cedere.
如果你在行省有住所,但当时身处罗马城,那么对我而言,这一年的期间是否进行,就像我拥有提起诉讼的机会一样? 拉贝奥认为不进行。
ego autem puto hoc ita uerum, si ius reuocandi domum aduersarius habuit: si minus, uideri esse experiundi potestatem, quia et Romae contestari litem potuit.
但我认为,只有在对方拥有要求发回住所地管辖的权利时,这才是正确的;否则,应当认为存在诉讼机会,因为他也可以在罗马进行诉讼争点确定。
§4.6.28.5Exemplo rescissoriae actionis etiam exceptio ei, qui rei publicae causa afuit, competit: forte si res ab eo possessionem nancto uindicentur.
比照撤销之诉的先例,因公缺席者也享有抗辩权:例如,在获得占有之后,他人向其追索财产时。
§4.6.28.6In actione rescissoria, quae aduersus militem competit, aequissimum esse Pomponius ait eius quoque temporis, quo absens defensus non est, fructus eum praestare: ergo et militi debebunt restitui: utrimque actio erit,
蓬波尼乌斯说,在针对军人提起的撤销之诉中,最公平的是,军人也应当交付其缺席且未受辩护期间的孳息;因此,这些也应当返还给军人:双方均享有诉权。