[ULPIANUS libro duodecimo ad edictum. ] §4.6.21.pr'Item', ait praetor, 'si quis usu suum fecisset, aut quod non utendo sit amissum consecutus, actioneue qua solutus ob id, quod dies eius exicrit, cum absens non defenderetur.
[乌尔比安《告示注解》第十二卷] “同样,”裁判官说,“如果有人因时效取得而将某物归为己有,或者获得了因不使用而丧失之物,或者由于期限届满而免除了其原本受约束的诉权,只要其在缺席且未受到防御时。
' quam clausulam praetor inseruit, ut quemadmodum succurrit supra scriptis personis, ne capiantur, ita et aduersus ipsas succurrit, ne capiant.
”裁判官插入这一条款,是为了正如他在上文救济上述人员免受损失一样,他也同样针对他们提供救济,免得他们获取利益。
§4.6.21.1Et erit notandum, quod plus praetor expressit, cum aduersus eos restituit, quam cum ipsis subuenit: nam hic non certas personas enumerauit aduersus quas subuenit, ut supra, sed adiecit clausulam, qua omnes qui absentes non defenduntur complexus est.
值得注意的是,裁判官在针对他们进行恢复原状时,比在救济他们自身时表达了更多内容:因为在这里,他没有像上文那样列举他针对其提供救济的特定人员,而是增加了一个条款,将所有在缺席且未受到防御的人包揽在内。
§4.6.21.2Haec autem restitutio locum habet, siue per se siue per subiectas sibi personas usu adquisierunt, qui absentes non defendebantur, et ita, si nemo eorum erat defensor.
此外,这种恢复原状,无论是在缺席且未受到防御的人通过自身还是通过其支配下的人因时效取得财产时,均有适用余地,并且仅在他们中没有人作为防御者时适用。
nam si fuit procurator, cum habueris quem conuenias, non debet inquietari.
因为如果存在财产管理人,既然你有可以起诉的对象,他就不得受到骚扰。
ceterum si non existebat defensor, aequissimum erat subueniri, eo potius, quod eorum qui non defenduntur, si quidem latitent, praetor ex edicto pollicetur in bona eorum mittere, ut si res exegerit etiam distrahantur, si uero non latitent, licet non defendantur, in bona tantum mitti.
然而,如果不存在防御者,提供救济则是极度公平的,尤其是因为对于未受到防御的人,如果他们确实隐匿,裁判官根据告示承诺准予占有其财产,以便在情况需要时甚至予以变卖;但如果他们并未隐匿,即使未受到防御,也仅承诺准予占有财产。
§4.6.21.3Defendi autem non is uidetur, cuius se defensor ingerit, sed qui requisitus ab actore non est defensioni defuturus, plenaque defensio accipietur, si et iudicium non detrectetur et iudicatum solui satisdetur.
此外,被视为受到防御的人,并非是防御者自荐其身的人,而是指在受到原告要求时不会放弃防御的人;而如果既不拒绝审判,又为支付判决提供担保,则将被接受为完全的防御。