[ULPIANUS libro undecimo ad edictum. ] §4.4.9.prSi ex causa iudicati pignora minoris capta sint et distracta, mox restitutus sit aduersus sententiam praesidis uel procuratoris Caesaris, uidendum, an ea reuocari debeant, quae distracta sunt: nam illud certum est pecuniam ex causa iudicati solutam ei restituendam.
[乌尔比安著《告示注解》第十一卷] 如果因判决执行而将未成年人的质物予以扣押并变卖,而他随后对总督或皇帝代理官的判决获得了恢复原状,则必须考虑:那些已被变卖的财产是否应当被追回。 因为这是确定的,即因判决执行而支付的款项应当退还给他。
sed interest ipsius corpora potius habere: et puto interdum permittendum, id est si grande damnum sit minoris.
但对他自身而言,保留原物更有利益。 我认为有时应当允许这样做,也就是说,如果未成年人的损失巨大的话。
§4.4.9.1In dotis quoque modo mulieri subuenitur, si ultra uires patrimonii uel totum patrimonium circumscripta in dotem dedit.
在持参金方面,如果女性受到欺瞒,提供了超出其家产承受能力、或者甚至将其全部家产作为持参金,她同样可以获得救济。
§4.4.9.2Nunc uidendum minoribus utrum in contractibus captis dumtaxat subueniatur, an etiam delinquentibus: ut puta dolo aliquid minor fecit in re deposita uel commodata uel alias in contractu, an ei subueniatur, si nihil ad eum peruenit? et placet in delictis minoribus non subueniri.
现在必须考虑,未成年人是仅在合同中受欺诈时获得救济,还是在发生侵权行为时亦可获得救济。 例如,未成年人在寄托物、借用物或者其他合同中,恶意做出了某种行为,如果他未获得任何利益,他是否应当获得救济? 对此,通说认为对于侵权行为,不给予未成年人救济。
nec hic itaque subuenietur.
因此,在此情况下亦不予救济。
nam et si furtum fecit uel damnum iniuria dedit, non ei subuenietur.
因为即使他犯了盗窃罪或者非法造成了损害,他也不会获得救济。
sed si, cum ex damno dato confiteri possit ne dupli teneatur, maluit negare: in hoc solum restituendus sit, ut pro confesso habeatur.
但是,如果在造成损害时,他本可以通过承认从而免于承担双倍责任,却宁愿予以否认,则仅在此点上应当对他予以恢复原状,即视同他已承认。
ergo et si potuit pro fure damnum decidere magis quam actionem dupli uel quadrupli pati, ei subuenietur.
因此,如果他本可以作为盗窃者通过解决(赔偿)损害,而不是承受双倍或四倍之诉,他将获得救济。
§4.4.9.3Si mulier, cum culpa diuertisset, uelit sibi subueniri, uel si maritus, puto restitutionem non habendam: est enim delictum non modicum.
如果妻子因自身过错离婚而请求获得救济,或者丈夫请求如此,我认为不应当给予恢复原状:因为这不是一个轻微的过错。
nam et si adulterium minor commisit, ei non subuenitur.
因为即使未成年人犯了通奸罪,他也是不能获得救济的。
§4.4.9.4Papinianus ait, si maior annis uiginti minor uiginti quinque se in seruitutem uenire patiatur, id est si pretium participatus est, non solere restitui: sed hoc merito, quoniam res nec capit restitutionem cum statum mutat.
帕皮尼亚努斯说,如果一个已满二十岁但未满二十五岁的人容许自己被卖为奴隶,也就是说,如果他分得了其身价(价金),通常不予恢复原状。 但这是理所当然的,因为当事物改变身份状况时,它便不能接受恢复原状。
§4.4.9.5Si in commissum incidisse uectigalis dicatur, erit in integrum restitutio.
如果未成年人被认为陷入了关税没收,则将有恢复原状的救济。
quod sic erit accipiendum, si non dolus ipsorum interueniat: ceterum cessabit restitutio.
但这必须在没有其自身欺诈介入的情况下予以理解,否则将不适用恢复原状。
§4.4.9.6Aduersus libertatem quoque minori a praetore subueniri impossibile est,
面对(已获释放的奴隶的)自由,法务官同样无法给予未成年人对抗自由的救济,