[PAULUS libro primo sententiarum. ] §4.4.48.prMinor se in id, quod fideiussit uel mandauit, in integrum restituendo reum principalem non liberat.
[保罗,《意见集》第一卷] 未成年人就其提供保证或委托的事项,通过使自己恢复原状,并不免除主债务人的责任。
§4.4.48.1Minor ancillam uendidit: si eam emptor manumiserit, ob hoc in integrum restitui non poterit, sed aduersus emptorem quanti sua interest actionem habebit.
未成年人出售了一名女奴。 如果买受人将其释放,未成年人不能因此获得恢复原状,但可以针对买受人提起就其利益额的诉讼。
§4.4.48.2Mulier minor uiginti quinque annis si pactione dotis deterior condicio eius fiat et tale pactum inierit, quod numquam maioris aetatis constitutae paciscerentur, atque ideo reuocare uelit: audienda est.
如果一名未满二十五岁的女性因嫁妆约定致使其地位恶化,且其所缔结的此类约定是成年女性绝不会缔结的,并因此希望予以撤销,则其请求应当予以受理。