[IULIANUS libro quadragensimo quinto digestorum. ] §4.4.41.prSi iudex circumuento in uenditione adulescenti iussit fundum restitui eumque pretium emptori reddere, et hic nolit uti hac in integrum restitutione paenitentia acta, exceptionem utilem aduersus petentem pretium quasi ex causa iudicati adulescens habere poterit, quia unicuique licet contemnere haec, quae pro se introducta sunt.
[尤里安,《学说汇纂》第四十五卷] 如果裁判官命令向在买卖中受骗的青年人退还土地,并命其向买受人退还价金,而该青年人因反悔而不想利用这一原状恢复,那么,对于犹如基于判决而请求退还价金之人,该青年人将能够提起有益抗辩;因为任何人都被允许放弃那些为自己的利益而设立的规则。
nec queri poterit uenditor, si restitutus fuerit in eam causam, in qua se ipse constituit et quam mutare non potuisset, si minor auxilium praetoris non implorasset.
此外,如果出卖人被置回其自身所确立的、且若未成年人未曾请求裁判官的协助则本无法改变的地位之中,他将无权抱怨。