[PAULUS libro primo decretorum. ] §4.4.38.prAemilius Larianus ab Ouinio fundum Rutilianum lege commissoria emerat data parte pecuniae, ita ut si intra duos menses ab emptione reliqui pretii partem dimidiam non soluisset, inemptus esset, item si intra alios duos menses reliquum pretium non numerasset, similiter esset inemptus.
[保罗,《决定集》第一卷] 埃米利乌斯·拉里亚努斯已从奥维尼乌斯处购买了鲁蒂利乌斯庄园,并附带失权条款,且已支付了一部分价款,即:如果自购买之日起两个月内未支付剩余价款的一半,则买卖无效;同样,如果在此后另外两个月内未付清剩余价款,则同样无效。
intra priores duos menses Lariano defuncto Rutiliana pupillaris aetatis successerat, cuius tutores in solutione cessauerunt.
在前两个月内,拉里亚努斯去世,未成年的鲁蒂利阿娜继承了其财产,而她的监护人怠于支付。
uenditor denuntiationibus tutoribus saepe datis post annum eandem possessionem Claudio Telemacho uendiderat.
卖主在多次向监护人发出催告后,于一年后将同一占有转卖给了克劳狄乌斯·泰莱马科斯。
pupilla in integrum restitui desiderabat: uicta tam apud praetorem quam apud praefectum urbi prouocauerat.
该未成年女继承人请求予以原状恢复;由于在法务官和城市长官面前均败诉,她已提起上诉。
putabam bene iudicatum, quod pater eius, non ipsa contraxerat: imperator autem motus est, quod dies committendi in tempus pupillae incidisset eaque effecisset, ne pareretur legi uenditionis.
我认为判决是正确的,因为是她的父亲而非她本人缔结了合同;但皇帝却动了恻隐之心,因为失权条款到期的日子恰逢该女继承人处于未成年人期间,而这一情况导致了卖方条款未被履行。
dicebam posse magis ea ratione restitui eam, quod uenditor denuntiando post diem, quo placuerat esse commissum, et pretium petendo recessisse a lege sua uideretur: non me moueri quod dies postea transissent, non magis quam si creditor pignus distraxisset, post mortem debitoris die solutionis finita.
我曾表示,更能成为对她予以原状恢复之理由的是:卖主在约定的失权期日之后仍发出催告并要求支付价款,这表明他似乎已放弃了自己设定的条款;至于后来期日已过这一事实并不能打动我,这正如在债务人死亡后、支付期日届满时,债权人将质物变卖一样。
quia tamen lex commissoria displicebat ei, pronuntiauit in integrum restituendam.
然而,由于皇帝不喜欢失权条款,他仍裁决予以原状恢复。
mouit etiam illud imperatorem, quod priores tutores, qui non restitui desiderassent, suspecti pronuntiati erant.
此外,未能请求原状恢复的前任监护人们已被宣布为“受嫌疑者”,这也打动了皇帝。
§4.4.38.1Quod dicitur non solere filiis familias post emancipationem adhuc minoribus succurri in his, quae omississent manentes in potestate, tunc recte dicitur, cum patri adquirere possunt.
所谓在处于家父支配下时因疏忽而漏掉的事项,即使在免除家父支配后仍为未成年人的家子通常也得不到救济,这一说法仅在他们本可以为家父取得财产时才是正确的。