[GAIUS libro quarto ad edictum prouinciale. ] §4.4.27.prPatri pro filio omnimodo praestanda restitutio est, licet filius restitui nolit, quia patris periculum agitur qui de peculio tenetur.
[盖尤斯著《地方告示注释》第四卷] 父亲应在任何情况下都被准予替儿子获得原状恢复,即使儿子不想恢复,因为这涉及因特有财产而承担责任的父亲的危险。
ex quo apparet ceteros cognatos uel adfines alterius esse condicionis, nec aliter audiri oportere, quam si ex uoluntate adulescentis postulent aut eius uitae sit iste adulescens, ut merito etiam bonis ei debeat interdici.
由此可见,其他血亲或姻亲处于不同的法律地位,除非他们是根据未成年人的意愿提出请求,或者该未成年人的生活态度已经达到理应被剥夺财产管理权的程度,否则他们的请求不应被听取。
§4.4.27.1Si pecuniam, quam mutuam minor accepit, dissipauit, denegare debet proconsul creditori aduersus eum actionem.
如果未成年人挥霍了他作为借款收到的钱,副执政官应当拒绝债权人对其提起诉讼。
quod si egenti minor crediderit, ulterius procedendum non est, quam ut iubeatur iuuenis actionibus suis, quas habet aduersus eum cui ipse credidisset, cedere creditori suo.
但是,如果该未成年人将钱贷给了贫困者,则不应采取进一步程序,只需命令该青年将其对亲自贷与者所享有的诉权让与给其债权人。
praedium quoque si ex ea pecunia pluris quam oporteret emit, ita temperanda res erit, ut iubeatur uenditor reddito pretio reciperare praedium, ita ut sine alterius damno etiam creditor a iuuene suum consequatur.
此外,如果他用那笔钱以高于应有价格的价格购买了土地,事情应当这样协调,即命令卖方在退还价款后收回土地,从而使债权人在不给他人带来损失的情况下,也能从青年那里获得其应得的款项。
ex quo scilicet simul intellegimus, quid obseruari oporteat, si sua pecunia pluris quam oportet emerit, ut tamen hoc et superiore casu uenditor, qui pretium reddidit, etiam usuras quas ex ea pecunia percepit aut percipere potuit, reddat, et fructus, quibus locupletior factus est iuuenis, recipiat.
由此我们自然也同样明白,如果他用自己的钱以高于应有价格的价格购买,应当遵守什么规则,不过,在此情况以及前述情况下,退还价款的卖方还应当退还他从该笔款项中获得或本可获得的利息,并收取青年因此而变得更加富裕的孳息。
item ex diuerso si minore pretio quam oporteret uendiderit adulescens, emptor quidem iuberi debebit praedia cum fructibus restituere, iuuenis autem eatenus ex pretio reddere, quatenus ex ea pecunia locupletior est.
同样,相反地,如果未成年人以低于应有价格的价格出售了土地,买方应当被命令将土地连同孳息一并恢复原状,而青年则仅在因该笔价款而变得更加富裕的限度内退还价款。
§4.4.27.2Si minor annis uiginti quinque sine causa debitori acceptum tulerit, non solum in ipsum, sed et in fideiusssores et in pignora actio restitui debet.
如果未满二十五岁的未成年人无故免除了债务人的债务,不仅应当恢复针对债务人本人的诉讼,还应当恢复针对保证人和质物的诉讼。
et si ex duobus reis alteri acceptum tulerit, in utrumque restituenda est actio.
如果他在两个共同债务人中免除了其中一人的债务,则应当针对双方恢复诉讼。
§4.4.27.3Ex hoc intellegimus, si damnosam sibi nouationem fecerit, forte si ab idoneo debitore ad inopem nouandi causa transtulerit obligationem, oportere eum in priorem debitorem restitui.
由此我们明白,如果他进行了对自己不利的债的更改,例如为了更改的目的,将债务从有偿付能力的债务人转移给无资力者,则他应当在针对原债务人的关系上获得恢复。
§4.4.27.4Aduersus eos quoque restitutio praestanda est, quorum de dolo agere non permittitur, nisi quaedam personae speciali lege exceptae sint.
针对那些不被允许提起欺诈之诉的人,也应当准予原状恢复,除非某些特定人被特别法所排除。