[IDEM libro undecimo ad edictum. ] §4.4.20.prPapinianus libro secundo responsorum ait exuli reuerso non debere prorogari tempus in integrum restitutionis statutum, quia afuit, cum potuerit adire praetorem per procuratorem, nec dixit, uel praesidem ubi erat.
[同人著《告示注解》第十一卷] 帕比尼安在《解答录》第二卷中指出,不应因归来流亡者曾不在场而为其延长法定的原状恢复时间,因为他本可通过代理人向裁判官提出申请;而且帕比尼安并未提及,“或者向他所在地省督[提出申请]”。
sed quod idem dicit et indignum esse propter irrogatam poenam, non recte: quid enim commune habet delictum cum uenia aetatis? Si quis tamen maior uiginti quinque annis intra tempus restitutionis statutum contestatus postea destiterit, nihil ei proficit ad in integrum restitutionem contestatio, ut est saepissime rescriptum.
然而,此人又称,因其所受的刑罚,该流亡者不配享有[此项优遇],这并不正确:因为犯罪与年龄的优容有何共同之处呢? 但是,如果某个超过二十五岁的人,在法定的原状恢复时间内起诉,但随后放弃了诉讼,那么起诉对于他获得原状恢复没有任何帮助,这已在许多批复中屡次得到阐明。