[ULPIANUS libro undecimo ad edictum. ] §4.4.18.prMinor autem magistratus contra sententiam maiorum non restituet.
[乌尔比安著《告示注解》第十一卷] 然而,下级政务官不得针对上级政务官的判决准予原状恢复。
§4.4.18.1Si autem princeps sententiam dixit, perraro solet permittere restitutionem et induci in auditorium suum eum, qui per infirmitatem aetatis captum se dicat, dum ea, quae pro causa sunt, dicta non allegat uel ab aduocatis proditum queratur.
然而,如果皇帝作出了判决,他极少允许原状恢复并准予将那声称自己因年龄幼稚而受骗的人召入其审问所,除非他声称有利于诉讼的事项未被陈述,或者控诉自己被辩护人所出卖。
denique Glabrionem Acilium diuus Seuerus et imperator Antoninus non audierunt incolorate restitui desiderantem aduersus fratrem post speciem in auditorio eorum finitam.
最后,神君塞维鲁和安东尼努斯皇帝,对于阿基利乌斯·格拉布里奥在他们的审问所审结案件事实后,在毫无合理根据的情况下请求针对其兄弟予以原状恢复,未予听审。
§4.4.18.2Sed et Percennio Seuero contra res bis iudicatas in integrum restitui diuus Seuerus et imperator Antoninus permiserunt in auditorio suo examinari.
同样,神君塞维鲁和安东尼努斯皇帝也允许在他们的审问所中,就佩尔肯尼乌斯·塞维鲁是否应针对双重既判案获得原状恢复进行审理。
§4.4.18.3Idem imperator Licinnio Frontoni rescripsit insolitum esse post sententiam uice sua ex appellatione dictam alium in integrum restitutionem tribuere nisi solum principem.
同一皇帝给利奇尼乌斯·弗龙托复批道:在上诉中作为其代表作出判决之后,除了皇帝本人之外,其他人准予原状恢复是不寻常的。
§4.4.18.4Sed et si ab imperatore iudex datus cognoscat, restitutio ab alio nisi a principe, qui iudicem destinauit, non fiet.
同样,如果由皇帝指派的审判官审理案件,除了指派该审判官的皇帝本人之外,其他人不得准予原状恢复。
§4.4.18.5Non solum autem minoribus, uerum successoribus quoque minorum datur in integrum restitutio, etsi sint ipsi maiores.
此外,原状恢复不仅准予未成年人,也准予未成年人的继承人,即使他们自己已是成年人。