[ULPIANUS libro undecimo ad edictum. ] §4.3.7.prEt eleganter Pomponius haec uerba 'si alia actio non sit' sic excipit, quasi res alio modo ei ad quem ea res pertinet salua esse non poterit.
[ULPIANUS libro undecimo ad edictum.] 蓬波尼乌斯巧妙地将“若无其他诉讼”这些字句解释为,仿佛对于该事务所属之人而言,该事务无法通过其他方式得以保全一样。
nec uidetur huic sententiae aduersari, quod Iulianus libro quarto scribit, si minor annis uiginti quinque consilio serui circumscriptus eum uendidit cum peculio emptorque eum manumisit, dandam in manumissum de dolo actionem (hoc enim sic accipimus carere dolo emptorem, ut ex empto teneri non possit) aut nullam esse uenditionem, si in hoc ipso ut uenderet circumscriptus est.
朱利安在第四卷中所写的内容,似乎也并不违背这一观点:如果一个未满二十五岁的未成年人受到奴隶的指使而被欺骗,将该奴隶连同特有财产一同出售,且买受人将其释放,则应当对被释放者提起欺诈诉讼(因为我们理解为,买受人并无欺诈,故不能依购买诉讼追究其责任),或者,如果他是在出售这一行为本身上受到欺骗,则该买卖无效。
et quod minor proponitur, non inducit in integrum restitutionem: nam aduersus manumissum nulla in integrum restitutio potest locum habere.
而此人被设想为未成年人,并不导致恢复原状,因为对于被释放者,任何恢复原状都无法适用。
§4.3.7.1Secundum quae et si poenali actione indemnitati eius consuli possit, dicendum erit cessare de dolo actionem.
根据这些规定,即使可以通过罚金诉讼来使其获得赔偿,也应当说欺诈诉讼不予适用。
§4.3.7.2Pomponius autem, etiam si popularis actio sit, cessare de dolo ait actionem.
但蓬波尼乌斯认为,即使存在民众诉讼,欺诈诉讼也不予适用。
§4.3.7.3Non solum autem si alia actio non sit, sed et si dubitetur an alia sit, putat Labeo de dolo dandam actionem et adfert talem speciem.
此外,拉贝奥认为,不仅在没有其他诉讼时,而且在是否存在其他诉讼有疑问时,也应当给予欺诈诉讼,并提出了如下案例。
qui seruum mihi debebat uel ex uenditione uel ex stipulatu, uenenum ei dedit et sic eum tradidit: uel fundum, et dum tradit, imposuit ei seruitutem uel aedificia diruit, arbores excidit uel extirpauit: ait Labeo, siue cauit de dolo siue non, dandam in eum de dolo actionem, quoniam si cauit, dubium est an competat ex stipulatu actio.
某人因买卖或口头协定而对我负有交付奴隶的债务,他给该奴隶下毒后将其交付;或者,在交付土地时,他在其上设定了地役权,或者拆毁了房屋,砍伐或连根拔起了树木。 拉贝奥说,无论他是否就欺诈提供了担保,都应当对他提起欺诈诉讼,因为即使他提供了担保,是否可以适用口头协定诉讼也是有疑问的。
sed est uerius, si quidem de dolo cautum est, cessare actionem de dolo, quoniam est ex stipulatu actio: si non est cautum, in ex empto quidem actione cessat de dolo actio, quoniam est ex empto, in ex stipulatu de dolo actio necessaria est.
但更正确的看法是:如果确实就欺诈提供了担保,由于存在口头协定诉讼,欺诈诉讼便不予适用;如果未提供担保,则在购买诉讼的情况下,因存在购买诉讼,欺诈诉讼不予适用,而在口头协定诉讼的情况下,欺诈诉讼则是必要的。
§4.3.7.4Si seruum usuarium proprietarius occidit, legis Aquiliae actioni et ad exhibendum accedit, si possidens proprietarius occidit, ideoque cessat de dolo actio.
如果所有权人杀死作为使用权标的的奴隶,若占有该奴隶的所有权人将其杀死,则阿奎利亚法诉讼和展示诉讼均可适用,因此欺诈诉讼不予适用。
§4.3.7.5Item si seruum legatum heres ante aditam hereditatem occiderit, quoniam priusquam factus sit legatarii, interemptus est, cessat legis Aquiliae actio: de dolo autem actio, quocumque tempore eum occiderit, cessat, quia ex testamento actio competit.
同样,如果继承人在接受继承之前杀死了受遗赠的奴隶,因为该奴隶在成为受遗赠人的财产之前已被杀死,故阿奎利亚法诉讼不予适用;但是,无论继承人在何时杀死他,欺诈诉讼都不予适用,因为可以提起遗嘱诉讼。
§4.3.7.6Si quadrupes tua dolo alterius damnum mihi dederit, quaeritur, an de dolo habeam aduersus eum actionem.
如果你的四足牲畜因他人的欺诈而对我造成了损害,问题在于,我对该他人是否拥有欺诈诉讼。
et placuit mihi, quod Labeo scribit, si dominus quadrupedis non sit soluendo, dari debere de dolo, quamuis si noxae deditio sit secuta, non puto dandam nec in id quod excedit.
我同意拉贝奥所写的观点,即如果该四足牲畜的所有人无偿付能力,则应当给予欺诈诉讼;尽管如果已经进行了有害物交付,我认为即使就超出部分也不应当给予该诉讼。
§4.3.7.7Idem Labeo quaerit, si compeditum seruum meum ut fugeret solueris, an de dolo actio danda sit? et ait Quintus apud eum notans: si non misericordia ductus fecisti, furti teneris: si misericordia, in factum actionem dari debere.
拉贝奥同样提出疑问:如果你解开了我被锁着的奴隶以便其逃跑,是否应当给予欺诈诉讼? 昆图斯在对其著作作注时说:如果你并非出于怜悯而为此,你将承担盗窃的责任;如果是出于怜悯,则应当给予事实诉讼。
§4.3.7.8Seruus pactionis pro libertate reum domino dedit ea condicione, ut post libertatem transferatur in eum obligatio: manumissus non patitur in se obligationem transferri.
奴隶为了其自由的约定,向主人提供了一个债务人,条件是:在他获得自由后,债务应当转移给自己;但他被释放后,却不容许将债务转移给自己。
Pomponius scribit locum habere de dolo actionem.
蓬波尼乌斯写道,此处可以适用欺诈诉讼。
sed si per patronum stabit, quo minus obligatio transferatur, dicendum ait patronum exceptione a reo summouendum.
但是,如果是由于庇护人的原因导致债务未能转移,他说,应当认为庇护人将被债务人的抗辩所击退。
ego moueor: quemadmodum de dolo actio dabitur, cum sit alia actio? nisi forte quis dicat, quoniam exceptione patronus summoueri potest, si agat cum reo, debere dici, quasi nulla actio sit quae exceptione repellitur, de dolo decernendam: atquin patronus tunc summouetur, si nolit expromissorem ipsum manumissum accipere.
我感到困惑:既然存在其他诉讼,如何能够给予欺诈诉讼? 除非有人可能会说,因为如果庇护人向债务人起诉,他可以被抗辩所击退,所以应当说,仿佛那被抗辩所击退的诉讼并不存在一样,因而应当裁决给予欺诈诉讼;然而,只有在庇护人不愿意接受该被释放者本人作为债务承担人时,他才会被击退。
expromissori plane aduersus manumissum dari debebit de dolo: aut si non sit soluendo expromissor, domino dabitur.
显然,应当给予债务承担人对被释放者的欺诈诉讼;或者,如果债务承担人无偿付能力,则应当给予主人。
§4.3.7.9Si dolo malo procurator passus sit uincere aduersarium meum, ut absolueretur, an de dolo mihi actio aduersus eum qui uicit competat, potest quaeri.
如果诉讼代理人因恶意而容许我的对手胜诉以使其获得免责,问题在于,我对胜诉者是否拥有欺诈诉讼。
et puto non competere, si paratus sit reus transferre iudicium sub exceptione hac 'si collusum est': alioquin de dolo actio erit danda, scilicet si cum procuratore agi non possit, quia non esset soluendo.
我认为,如果被告准备在附带“若存在串通”这一抗辩的前提下转移诉讼,则不拥有该诉讼;否则,应当给予欺诈诉讼,当然,这是在无法起诉诉讼代理人(因为他无偿付能力)的情况下。
§4.3.7.10Idem Pomponius refert Caecidianum praetorem non dedisse de dolo actionem aduersus eum, qui adfirmauerat idoneum esse eum, cui mutua pecunia dabatur, quod uerum est: nam nisi ex magna et euidenti calliditate non debet de dolo actio dari.
同一个蓬波尼乌斯记载,裁判官凯西迪亚努斯未对那些确言借贷资金的接受者具有偿付能力之人给予欺诈诉讼,这是正确的;因为除非是出于重大且显而易见的狡诈,否则不应当给予欺诈诉讼。