[ULPIANUS libro undecimo ad edictum. ] §4.3.15.prSed et ex dolo tutoris, si factus est locupletior, puto in eum dandam actionem, sicut exceptio datur.
[乌尔比安《告示注解》第十一卷] 但是,如果因监护人的欺诈而使[被监护人]变得更加富裕,我认为正如给予抗辩一样,也应当给予针对他的诉讼。
§4.3.15.1Sed an in municipes de dolo detur actio, dubitatur.
但是,对于是否能针对自治市市民提起欺诈之诉,存在疑问。
et puto ex suo quidem dolo non posse dari: quid enim municipes dolo facere possunt? sed si quid ad eos peruenit ex dolo eorum, qui res eorum administrant, puto dandam.
我认为,确实不能因他们自身的欺诈而给予该诉讼,因为自治市市民如何能以欺诈行事呢? 但是,如果由于管理其事务的人的欺诈而使任何利益归于他们,我认为应当给予该诉讼。
de dolo autem decurionum in ipsos decuriones dabitur de dolo actio.
至于十人会成员的欺诈,则应当针对这些十人会成员自身提起欺诈之诉。
§4.3.15.2Item si quid ex dolo procuratoris ad dominum peruenit, datur in dominum de dolo actio in quantum ad eum peruenit: nam procurator ex dolo suo procul dubio tenetur.
同样,如果因代理人的欺诈而使任何利益归于本人,则应当在利益归于本人的限度内,给予针对本人的欺诈之诉;因为代理人无疑要为其自身的欺诈承担责任。
§4.3.15.3In hac actione designari oportet, cuius dolo factum sit, quamuis in metu non sit necesse.
在此诉讼中,必须指明是因谁的欺诈而作出的,尽管在强迫诉讼中并无此必要。