[ULPIANUS libro undecimo ad edictum. ] §4.2.12.prSed et partus ancillarum et fetus pecorum et fructus restitui et omnem causam oportet: nec solum eos qui percepti sunt, uerum si plus ego percipere potui et per metum impeditus sum, hoc quoque praestabit.
[乌尔比安著《告示注解》第十一卷] 但是,女奴之子、家畜之幼崽以及孳息也必须予以退还,且包括所有的附随利益;不仅是那些已经收取的,而且如果我本可以收取更多,但因恐惧而被阻碍,则对方亦须赔偿此部分。
§4.2.12.1Quaeri poterit, an etiam ei qui uim fecerat passo uim restitui praetor uelit per hoc edictum ea quae alienauit.
人们可能会问,对于一个施加了暴力而后自己又遭受暴力的主体,裁判官是否愿意通过本告示将其所转让的财产予以恢复。
et Pomponius scribit libro uicensimo octauo non oportere ei praetorem opem ferre: nam cum liceat, inquit, uim ui repellere, quod fecit passus est.
蓬波尼乌斯在第二十八卷中写道,裁判官不应当向其提供救济;因为他说,既然允许以武力抗击武力,那么他所遭受的正是他自己所施加的。
quare si metu te coegerit sibi promittere, mox ego eum coegero metu te accepto liberare, nihil esse quod ei restituatur.
因此,如果他以恐惧强迫你向其作出允诺,随后我以恐惧强迫他通过免除债务的形式释放你,则没有任何东西应当恢复给他。
§4.2.12.2Iulianus ait eum, qui uim adhibuit debitori suo ut ei solueret, hoc edicto non teneri propter naturam metus causa actionis quae damnum exigit: quamuis negari non possit in Iuliam eum de ui incidisse et ius crediti amisisse.
尤里安认为,为了让其债务人清偿债务而对债务人施加暴力的人,由于因恐惧而提起诉讼的性质要求存在损害,故而不受本告示的约束;尽管不可否认,他已触犯了关于暴力的《尤里安法》,并丧失了债权。