[MACER libro secundo de appellationibus. ] §4.1.8.prInter minores uiginti quinque annis et eos qui rei publicae causa absunt hoc interest, quod minores annis etiam qui per tutores curatoresue suos defensi sunt, nihilo minus in integrum contra rem publicam restituuntur, cognita scilicet causa: ei uero qui rei publicae causa absit, ceteris quoque qui in eadem causa habentur, si per procuratores suos defensi sunt, hactenus in integrum restitutione subueniri solet, ut appellare his permittatur.
[马塞尔著《论上诉》第二卷] 二十五岁以下的未成年人与因公事务而不在场的人之间有如下区别:即未成年人即使由其监护人或保佐人进行了辩护,在对案件进行审理后,仍然可以针对国家恢复原状;而对于因公事务而不在场的人,以及其他被认为处于相同境遇的人,如果他们是由其代理人进行了辩护,则通常仅在允许他们提起上诉的限度内,方能通过恢复原状获得救济。