[ULPIANUS libro sexto regularum. ] §38.8.4.prSi spurius intestato decesserit, iure consanguinitatis aut adgnationis hereditas eius ad nullum pertinet, quia consanguinitatis, itemque adgnationis iura a patre oriuntur: proximitatis autem nomine mater eius aut frater eadem matre natus bonorum possessionem eius ex edicto petere potest.
[乌尔比安:《规则集》第六编] 如果非婚生子女未立遗嘱死亡,依同父血亲关系或宗亲关系的权利,其遗产不属于任何人,因为同父血亲关系以及宗亲关系的权利皆源于父亲;然而,以近亲关系的名义,其母亲或同母所生的兄弟可以根据告示请求其遗产占有。