[POMPONIUS libro decimo ad Quintum Mucium. ] §38.16.11.prCapitis deminutione pereunt legitimae hereditates, quae ex lege duodecim tabularum ueniunt, siue uiuo aliquo siue antequam adeatur hereditas eius capitis minutio intercessit, quoniam desinit suus heres uel adgnatus recte dici: quae autem ex legibus nouis aut ex senatus consultis, non utique.
[蓬波尼乌斯《注释昆图斯·穆修斯》第十卷] 源于《十二表法》的法定继承权,因人格减等而消灭,无论是在某人还活着时,还是在其继承被接受之前发生人格减等,因为[受减等者]不再能被正确地称为“自权继承人”或“宗亲”:但源于新法或元老院决议的继承权,则不一定如此。