[ULPIANUS libro trigesimo nono ad edictum. ] §37.4.1.prIn contra tabulas bonorum possessione liberos accipere debemus siue naturales siue adoptiuos, si neque instituti neque exheredati sunt.
[乌尔比安,《告示评注》第三局十九卷]在违反遗嘱的财产占有中,无论是亲生子女还是收养子女,如果他们既没有被指定为继承人,也没有被剥夺继承权,我们都应当予以接纳。
§37.4.1.1Uocantur autem ad contra tabulas bonorum possessionem liberi eo iure eoque ordine, quo uocantur ad successionem ex iure ciuili.
然而,子女被召集参与违反遗嘱的财产占有,是基于他们依市民法被召集参与继承的相同权利和相同顺序。
§37.4.1.2Haec autem clausula etiam ad postumos uidetur pertinere.
此外,这一条款似乎也适用于遗腹子。
§37.4.1.3Sed et si ab hostibus postliminio redierint filii, Pomponius putat ad contra tabulas bonorum possessionem eos admitti.
但是,即使子女通过战俘归国(恢复权利)从敌人手中回来,蓬波尼乌斯也认为应当准许他们获得违反遗嘱的财产占有。
§37.4.1.4Si ex tribus filiis unus ab hostibus captus sit, duobus, qui sunt in ciuitate, bessis bonorum possessio competit.
如果在三个儿子中有一个被敌人俘虏,那么对于留在城邦内的两个儿子,他们享有三分之二财产的占有权。
§37.4.1.5Idem et in postumo: nam quamdiu postumus speratur, in ea causa est, ut partem faciat.
对于遗腹子也是如此:因为只要遗腹子还在期待中,他就处于能够构成一个份额的法律状态。
§37.4.1.6Et sui iuris factos liberos inducit in bonorum possessionem praetor (siue igitur emancipati sunt siue alias exierunt de patris potestate, admittuntur ad bonorum possessionem): sed adoptiui patris non potest: ut enim admitti possit, ex liberis esse eum oportet.
法官也将成为自权人的子女引入财产占有中(因此,无论他们是被免除家父权,还是通过其他方式脱离了父亲的权力,均被准许获得财产占有);但对于养父,这是不可能的:因为为了能够被准许,他必须属于子女之列。
§37.4.1.7Qui habebat filium, habebat et nepotem ex eo, filium emancipauit et adoptauit in locum nepotis, deinde emancipauit: quaeritur an nepoti obstet.
某人有一个儿子,以及该儿子所生的孙子;他免除了儿子的家父权,并将其收养在孙子的地位,随后又免除了其家父权:现问这是否会妨碍孙子。
et mihi magis uidetur hunc nepotem non excludi, siue pater eius in adoptione mansisset quasi nepos siue emancipatus est: puto enim et emancipato patre nepotem quoque cum patre suo ex edicto admitti.
在我看来,这位孙子并不被排除,无论他的父亲是作为孙子留在收养关系中,还是已被免除家父权:因为我认为,即使父亲被免除家父权,孙子也同样可以根据告示与他的父亲一同被准许。
§37.4.1.8Filium habuit et ex eo nepotem: filius emancipatus uel in potestate manens deportatus est: quaeritur, an nepoti noceat.
(某人)有一个儿子,以及该儿子所生的孙子:儿子在被免除家父权后,或是在保留家父权的情况下被流放:现问这是否对孙子有害。
et uerius est in utroque casu nepotem admittendum: deportatos enim mortuorum loco habendos.
更正确的看法是,在两种情况下都应当准许孙子:因为被流放者应当被视为处于死者的地位。
§37.4.1.9Si et pater et filius deportati sint et ambo restituti, dicemus ad bonorum possessionem admitti filium.
如果父亲和儿子都被流放,且两人都获得了恢复,我们将说儿子被准许获得财产占有。
sed et si filius in metallum damnatus uel alia poena, quae seruum efficit, restitutus sit, nihilo minus admittetur: aliter non.
但是,即使儿子被判处矿山劳役,或者受到其他使人成为奴隶的惩罚后获得了恢复,他也同样会被准许;否则,则不予准许。