[PAPINIANUS libro quinto decimo quaestionum. ] §37.3.1.prFurioso Titius substitutus est: bonorum possessionis tempus, quamdiu furiosus in eadem condicione est, neque instituto neque substituto cedit.
[帕比尼安《学说汇纂》第十五卷] 提求斯被指定为狂人的替补继承人:只要狂人仍处于相同的状态,遗产占有的请求期限既不针对指定继承人计算,也不针对替补继承人计算。
nec, si curator furiosi nomine possessionem accipere potest, idcirco spatium temporis, quod scientibus praefinitum est, uidebitur cedere: nam et pater infanti filio possessionem accipit, quo tamen cessante infaus non excluditur.
即使管理人能够以狂人的名义接受占有,亦不能因此认为,为知情者预设的时间期限会开始计算:因为父亲也会为婴儿儿子接受占有,但若父亲未予行事,婴儿并不会因此被排除。
quid ergo, si curator accipere nolit? nonne iustius atque utilius erit ad eundem modum proximo cuique possessionem dari, ne bona iaceant? quo admisso substitutus cautionem praestare cogitur omnibus his, quibus bona restitui debent, si forte institutus in eodem furore decesserit aut compos mentis effectus ante mortem obierit, quam hereditatem agnosceret.
那么,如果管理人不愿接受占有呢? 为了不让遗产闲置,以同样的方式将占有给予接下来的每一位顺序继承人,岂不是更公正且更有利? 如果允许这一点,替补继承人将被强制向所有应当被返还遗产的人提供担保,以防万一指定继承人在相同的疯狂状态中去世,或者在恢复理智后但在接受继承之前去世。
nam et fieri potest, ut uiuo furioso substitutus decedat nec tamen furiosus obstet ceteris, si prius et ipse decesserit, quam hereditatem adquireret.
因为也有可能在狂人还活着时替补继承人便已去世,但如果狂人自己也在取得继承之前去世,他并不会妨碍其他人。