[PAULUS libro tertio decimo ad edictum. ] §36.1.37.prCum hereditas ex fideicommissi causa restituta est, si ante cum herede compromissum est, puto fideicommissarium cauere debere heredi, sicut cum heres multa antequam restitueret administrauit.
[保罗,《论告示》第十三编] 当遗产因信托原因而被返还时,如果在此之前已与继承人达成了仲裁协议,我认为信托受益人应当向继承人提供担保,正如继承人在返还前管理了许多事务时一样。
nam quod dicitur retinere eum oportere, non est perpetuum.
因为所谓他应当留置的说法,并非始终适用。
quid enim si nihil est, quod retineat? ueluti cum omnia in nominibus sunt aut in corporibus quae non possideat? nempe enim is cui restituta est omnia persequitur et tamen heres iudiciis quibus conuentus est aut stipulationibus quibus necesse habuit promittere, obstrictus manebit.
因为如果没有他可以留置的东西,那该怎么办呢? 例如,当一切都是债权,或者是不在他占有之下的有体物时。 因为确实,接受返还的人会追索一切,然而继承人仍将受到他被起诉的诉讼,或者他不得不做出承诺的要式口约的束缚。
ergo non alias cogetur restituere quam ei caueatur.
因此,除非向其提供担保,否则他不会被强迫返还。