[IDEM libro octauo responsorum. ] §34.4.24.prLegatum sub condicione datum cum transfertur, sub eadem condicione transferri uidetur, si non condicio priori personae cohaereat: nam si quis uxori sublatis liberis legauerit, repetita condicio non uidebitur, quae fuit in persona mulieris necessaria.
[同前,《解答集》第八卷] 当附带条件的遗赠被转移时,除非该条件与第一位受遗赠人紧密相关,否则它被视为在同一条件下被转移。 因为如果有人以抚养子女为条件遗赠给妻子,那么在妻子的身份中不可缺的条件,将不被视为被重复。
§34.4.24.1Pater hortos instructos filiae legauit: postea quaedam ex mancipiis hortorum uxori donauit.
父亲将配备齐备的庭园遗赠给女儿;此后,他将庭园中的部分奴隶赠与了妻子。
siue donationes confirmauit siue non confirmauit, posterior uoluntas filiae legato potior erit: sed etsi non ualeat donatio, tamen minuisse filiae legatum pater intellegitur.
无论他是否确认了这些赠与,他随后表达的意愿都将优先于对女儿的遗赠;但是,即使赠与不发生效力,父亲仍被理解为缩减了对女儿的遗赠。