[SCAEUOLA libro primo quaestionum. ] §3.5.8.prPomponius scribit, si negotium a te quamuis male gestum probauero, negotiorum tamen gestorum te mihi non teneri.
[斯卡埃沃拉,《疑难集》第一卷] 蓬波尼乌斯写道,如果你管理的事务即使管理得很糟糕,只要我予以承认,你就不再对我承担无因管理的责任。
uidendum ergo ne in dubio hoc, an ratum habeam, actio negotiorum gestorum pendeat: nam quomodo, cum semel coeperit, nuda uoluntate tolletur? sed superius ita uerum se putare, si dolus malus a te absit.
因此,必须探讨的是,在我是否会予以追认的这一悬疑期间,无因管理之诉是否处于悬而未决的状态;因为一旦产生,怎能仅凭单方意愿就予以消除? 但他认为,只有在你不具有恶意的情况下,上述观点才是正确的。
Scaeuola: immo puto et si comprobem, adhuc negotiorum gestorum actionem esse, sed eo dictum te mihi non teneri, quod reprobare non possim semel probatum: et quemadmodum quod utiliter gestum est necesse est apud iudicem pro rato haberi, ita omne quod ab ipso probatum est.
斯卡埃沃拉认为:相反,我认为即使我予以承认,无因管理之诉依然存在,但之所以说你不对我承担责任,是因为我一旦承认就不能再行否认;正如管理得当的事务必然在裁判官面前被视为已追认一样,由本人自身承认的一切事务也是如此。
ceterum si ubi probaui, non est negotiorum actio: quid fiet, si a debitore meo exegerit et probauerim? quemadmodum recipiam? item si uendiderit? ipse denique si quid impendit, quemadmodum recipiet? nam utique mandatum non est.
此外,如果在我承认之后不存在无因管理之诉,那么如果他从我的债务人那里收回了欠款而我予以承认,将会发生什么? 我将如何收回这笔款项? 同样,如果他卖掉了东西,又该如何? 最后,如果他自己支出了一些费用,他又将如何收回? 因为这无论如何都不属于委托。
erit igitur et post ratihabitionem negotiorum gestorum actio.
因此,即使在追认之后,无因管理之诉依然存在。