Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §3.5.5.9-3.5.5.14

特殊无因管理中的诉权、追认与责任

第 577 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本段讨论了管理善意服务的自由人之事务、误信下保护第三人奴隶、追认对无因管理诉讼的影响,以及管理人对部分未履行事务的责任及向自身催收债务的义务。

[IDEM libro decimo ad edictum. ] §3.5.5.9Sed si hominis liberi qui tibi bona fide seruiebat negotia gessero: si quidem putans tuum esse seruum gessi, Pomponius scribit earum rerum peculiarium causa, quae te sequi debent, tecum mihi fore negotiorum gestorum actionem, earum uero rerum, quae ipsum sequuntur, non tecum, sed cum ipso.
但是,如果我管理了善意地为你服务的自由人的事务:如果我确是以为他是你的奴隶而管理了事务,蓬波尼乌斯写道,就那些应当归属于你的特有财产的事务而言,我对你将享有无因管理诉讼;但就那些归属于他自己的事务而言,则不对你、而对该人享有。
sed si liberum sciui, earum quidem rerum, quae eum sequuntur, habebo aduersus eum actionem, earum uero, quae te sequuntur, aduersus te.
但如果我知道他是自由人,就归属于他的事务而言,我将对他提起诉讼,而就归属于你的事务而言,则对你提起诉讼。
§3.5.5.10Si Titii seruum putans qui erat Sempronii, dedero pecuniam ne occideretur, ut Pomponius ait, habebo negotiorum gestorum aduersus Sempronium actionem.
如果我以为一个实际上属于塞姆普罗尼乌斯的奴隶是提蒂乌斯的,为了不让他被杀而支付了金钱,正如蓬波尼乌斯所说,我对塞姆普罗尼乌斯享有无因管理诉讼。
§3.5.5.11Item quaeritur apud Pedium libro septimo, si Titium quasi debitorem tuum extra iudicium admonuero et is mihi soluerit, cum debitor non esset, tuque postea cognoueris et ratum habueris: an negotiorum gestorum actione me possis conuenire.
同样,在佩迪乌斯第七卷中提出了一个问题:如果我将提蒂乌斯当作你的债务人而在诉讼外进行催告,而他尽管不是你的债务人却向我支付了款项,此后你获知并予以追认,你是否能通过无因管理诉讼对我提起诉讼。
et ait dubitari posse, quia nullum negotium tuum gestum est, cum debitor tuus non fuerit: sed ratihabitio, inquit, fecit tuum negotium: et sicut ei a quo exactum est aduersus eum datur repetitio qui ratum habuit, ita et ipsi debebit post ratihabitionem aduersus me competere actio.
他(佩迪乌斯)说,这可能存在疑问,因为既然他不是你的债务人,就没有管理你的任何事务;但是,他说,追认使之成为了你的事务。 正如对被征收的人准予针对予以追认的人提起返还请求一样,在追认之后,针对我的诉讼也同样应当准予你自身提起。
sic ratihabitio constituet tuum negotium, quod ab initio tuum non erat, sed tua contemplatione gestum.
因此,追认将把你那从一开始不属于你、但出于对你的考量而管理的事务,确立为你的事务。
§3.5.5.12Idem ait, si Titii debitorem, cui te heredem putabam, cum esset Seius heres, conuenero similiter et exegero, mox tu ratum habueris: esse mihi aduersus te et tibi mutuam negotiorum gestorum actionem.
他(佩迪乌斯)同样说,如果在塞尤斯实际上是继承人时,我以为你是提蒂乌斯的继承人,并以同样的方式起诉他的债务人并征收了款项,随后你予以追认:我转而对你、且你对我享有相互的无因管理诉讼。
adquin alienum negotium gestum est, sed ratihabitio hoc conciliat: quae res efficit, ut tuum negotium gestum uideatur et a te hereditas peti possit.
虽然管理的是他人的事务,但追认调和了这一点;这一事实使得你的事务被视为得到了管理,且可以向你请求继承财产。
§3.5.5.13Quid ergo, inquit Pedius, si, cum te heredem putarem, insulam fulsero hereditariam tuque ratum habueris, an sit mihi aduersus te actio? sed non fore ait, cum hoc facto meo alter sit locupletatus et alterius re ipsa gestum negotium sit, nec possit, quod alii adquisitum est ipso gestu, hoc tuum negotium uideri.
“那么,”佩迪乌斯说,“如果当我以为你是继承人时,我加固了属于继承财产的公寓,而你予以追认,我对你是否享有诉讼? ”但他(佩迪乌斯)说,不会享有,因为由于我的这一行为,另一个人变得富有,且事务实际上是为另一个人管理的,而且不能将在管理本身中为他人取得的事务,视为你的事务。
§3.5.5.14Uideamus in persona eius, qui negotia administrat, si quaedam gessit quaedam non, contemplatione tamen eius alius ad haec non accessit, et si uir diligens (quod ab eo exigimus) etiam ea gesturus fuit: an dici debeat negotiorum gestorum cum teneri et propter ea quae non gessit? quod puto uerius.
让我们探讨管理事务之人的地位,如果他管理了部分事务而未管理其他事务,但因对他的考量,其他任何人未着手处理这些事务,且如果一个勤勉人(这是我们要求他做到的)本也会管理这些事务:是否应当说,就其未管理的事务,他也要承担无因管理诉讼之责? 我认为这更为正确。
certe si quid a se exigere debuit, procul dubio hoc ei imputabitur.
当然,如果他应当向其自身催收任何款项,这毫无疑问要归责于他。
quamquam enim hoc ei imputari non possit, cur alios debitores non conuenerit, quoniam conueniendi eos iudicio facultatem non habuit, qui nullam actionem intendere potuit: tamen a semet ipso cur non exegerit, ei imputabitur: et si forte non fuerit usurarium debitum, incipit esse usurarium, ut diuus Pius Flauio Longino rescripsit: nisi forte, inquit, usuras ei remiserat.
因为,虽然不能将他为何未起诉其他债务人归责于他(因为他没有在法庭上起诉他们的能力,即不能提起任何诉讼),但他为何未向自身催收,则要归责于他。 而且,即使该债务本非有利息的债务,它也开始产生利息,正如神君庇乌斯在给弗拉维乌斯·隆吉努斯的批复中写道:“除非,”他说,“他碰巧向其免除了利息。 ”

词汇与语法注释

  1. §3.5.5.9earum rerum peculiarium causa, quae te sequi debent — causa 与属格连用,起介词作用,意为“为了……”或“关于……”。quae te sequi debent 意为“应当归属于你(随你而去)”,指涉及善意服务的自由人的复杂财产归属关系。
  2. §3.5.5.11an negotiorum gestorum actione me possis conuenire — 这是由句首的 quaeritur(被提出疑问)所引导的间接疑问从句。动词 conuenire 在此处具有“在法庭上起诉”或“传唤”这一法学专业含义,并以宾格 me 作为宾语。
  3. §3.5.5.14negotiorum gestorum cum teneri — 手抄本中的 cum teneri 通常被解释为对格加不定式结构中代词 eum(他)的误写(即 eum teneri,“他应当承担责任”),或者是被动语态 conueniri 的误写。在此处,按“他应当承担责任”的意思来进行翻译。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §3.5.5.9-3.5.5.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:3.5.5.9-3.5.5.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。