[TRYPHONINUS libro secundo disputationum. ] §3.5.37.prQui sine usuris pecuniam debebat, creditoris sui gessit negotia: quaesitum est, an negotiorum gestorum actione summae illius usuras praestare debeat.
[特里方尼努斯,论议集第二卷]一个无息欠债的人为其债权人管理了事务:现提出问题,他是否应当在无因管理之诉中支付该笔款项的利息。
dixi, si a semet ipso exigere eum oportuit, debiturum usuras: quod si dies soluendae pecuniae tempore quo negotia gerebat nondum uenerat, usuras non debiturum: sed die praeterito si non intulit rationibus creditoribus cuius negotia gerebat eam pecuniam a se debitam, merito usuras bonae fidei iudicio praestaturum.
我说,如果他应当向自己催收该款,则他应当支付利息;但如果在其管理事务期间,支付该款项的期限尚未届满,则他不应当支付利息;然而,如果期限届满后,他未将自己所欠的这笔钱计入他为其管理事务之债权人的账目中,那么在诚信诉讼中,他理应支付利息。
sed quas usuras debebit, uideamus: utrum eas, quibus aliis idem creditor faenerasset, an et maximas usuras: quoniam ubi quis eius pecuniam, cuius tutelam negotiaue administrat, aut magistratus municipii publicam in usus suos conuertit, maximas usuras praestat, ut est constitutum a diuis principibus.
但让我们看看他应当支付何种利息:是该债权人本可向他人贷出金钱的利息,还是最高的利息? 因为,当任何人将他所管理其监护或事务之人的金钱,或者自治市政务官将公共金钱转归自己使用时,正如神圣的皇帝们所规定得那样,他必须支付最高的利息。
sed istius diuersa causa est, qui non sibi sumpsit ex administratione nummos, sed ab amico accepit et ante negotiorum administrationem.
但此人的情况不同,他并不是从管理事务中为自己获取钱财,而是从朋友处且在管理事务之前接受了这笔钱。
nam illi, de quibus constitutum est, cum gratuitam certe integram et abstinentem omni lucro praestare fidem deberent, licentia, qua uidentur abuti, maximis usuris uice cuiusdam poenae subiciuntur: hic bona ratione accepit ab alio mutuum et usuris, quia non soluit, non quia ex negotiis quae gerebat ad se pecuniam transtulit, condemnandus est.
因为那些被上述规定所针对的人,尽管他们应当提供无偿的、确实完整的且不谋取任何利益的诚信,但由于他们显然滥用了这种放任行为,作为一种惩罚,他们被课以最高利息;而此人是基于正当理由从他人处获得消费借贷,他应当被判处支付利息是因为他未予偿还,而不是因为他从自己所管理的事务中将钱转移给了自己。
multum autem refert, incipiat nunc debitum an ante nomen fuerit debitoris, quod satis est ex non usurario facere usurarium.
然而,债务是现在开始,还是在此之前就已经存在债务人的债权账目,这两者有很大区别,而这足以将无息债务转变为有息债务。