[PAULUS libro primo quaestionum. ] §3.5.33.prNesennius Apollinaris Iulio Paulo salutem.
[保罗,《学问的探讨》第一卷] 尼森尼乌斯·阿波里纳里斯向尤里乌斯·保罗问候。
Auia nepotis sui negotia gessit: defunctis utrisque auiae heredes conueniebantur a nepotis heredibus negotiorum gestorum actione: reputabant heredes auiae alimenta praestita nepoti.
一位祖母管理了她外孙的事务:双方都去世后,外孙的继承人提起无因管理之诉,起诉祖母的继承人;祖母的继承人请求扣除提供给外孙的扶养费。
respondebatur auiam iure pietatis de suo praestitisse: nec enim aut desiderasse, ut decernerentur alimenta, aut decreta essent.
对方反驳说,祖母是基于情谊以自己的财产提供扶养的:因为她既没有请求裁定扶养费,扶养费也未曾被裁定。
praeterea constitutum esse dicebatur, ut si mater aluisset, non posset alimenta, quae pietate cogente de suo praestitisset, repetere.
此外,据说已有规定,如果母亲扶养了孩子,她就不能索回因情谊驱使而用自己的财产所提供的扶养费。
ex contrario dicebatur tunc hoc recte dici, ut de suo aluisse mater probaretur: at in proposito auiam, quae negotia administrabat, uerisimile esse de re ipsius nepotis eum aluisse.
相反,有人主张,只有在证明母亲是用自己的财产进行扶养时,上述说法才是正确的;而在本案中,管理事务的祖母很有可能是利用外孙自己的财产来扶养他的。
tractatum est, numquid utroque patrimonio erogata uideantur.
曾讨论过是否应当认为这些费用是从双方的财产中支出的。
quaero quid tibi iustius uideatur.
请问您认为哪种观点更为公正?
respondi: haec disceptatio in factum constitit: nam et illud, quod in matre constitutum est, non puto ita perpetuo obseruandum.
我回答道:“这一争议取决于事实;因为我认为,即使是关于母亲所作的规定,也不必如此绝对地遵守。
quid enim si etiam protestata est se filium ideo alere, ut aut ipsum aut tutores eius conueniret? pone peregre patrem eius obisse et matrem, dum in patriam reuertitur, tam filium quam familiam eius exhibuisse: in qua specie etiam in ipsum pupillum negotiorum gestorum dandam actionem diuus Pius Antoninus constituit.
因为,如果她甚至曾声明她扶养儿子是为了起诉他本人或他的监护人,那又该如何呢? 设想其父亲死于国外,母亲在返回祖国期间,不仅扶养了儿子,还供养了他的家仆:神圣的安东尼·庇护曾规定,在这种情况下,甚至应当对受监护人本人准予提起无因管理之诉。
igitur in re facti facilius putabo auiam uel heredes eius audiendos, si reputare uelint alimenta, maxime si etiam in ratione impensarum ea rettulisse auiam apparebit.
因此,在事实层面上,如果祖母或其继承人想要扣除扶养费,我认为他们的主张更容易获得支持,尤其是如果查明祖母已将这些费用列入支出明细账中的话。
illud nequaquam admittendum puto, ut de utroque patrimonio erogata uideantur.
至于那认为费用应被视为从双方财产中支出的观点,我认为是绝不应予以采纳的。 ”