[ULPIANUS libro trigensimo quinto ad edictum. ] §3.5.16.prEum actum, quem quis in seruitute egit, manumissus non cogitur reddere.
[乌尔比安,对告示的注解第三十五卷] 对于某人在奴役状态下所进行的民事行为,其在被释放后不被迫就此进行汇报。
plane si quid conexum fuit, ut separari ratio eius quod in seruitute gestum est ab eo quod in libertate gessit non possit: constat uenire in iudicium uel mandati uel negotiorum gestorum et quod in seruitute gestum est.
显然,如果某些事情相互关联,以至于在奴役状态下所管理事务的账目无法与他在自由状态下所管理的事务相分离,那么确凿的是,在奴役状态下所管理的事务也应当被纳入委任之诉或无因管理之诉的审理范围。
denique si tempore seruitutis aream emerit et in ea insulam aedificauerit eaque corruerit, deinde manumissus fundum locauerit: sola locatio fundorum in iudicio negotiorum gestorum deducetur, quia ex superioris temporis administratione nihil amplius in iudicio deduci potest quam id, sine quo ratio libertatis tempore administratorum negotiorum expediri non potest.
例如,如果他在奴役时期买下了一块空地,并在其上建造了一栋公寓楼,而该楼榻毁了,随后他在被释放后出租了该土地:在无因管理之诉中仅应纳入该土地的出租,因为对于前期管理事务,除了那些若无之则无法结清自由时期所管事务账目的部分之外,不得再有任何其他内容被纳入诉讼。