[GAIUS libro tertio ad edictum prouinciale. ] §3.4.1.prNeque societas neque collegium neque huiusmodi corpus passim omnibus habere conceditur: nam et legibus et senatus consultis et principalibus constitutionibus ea res coercetur.
[盖尤斯,地方告示注解第三卷] 合伙、社团或此类团体皆不被允许由任何人随意设立:因为此事受到法律、元老院决议以及皇帝宪令的限制。
paucis admodum in causis concessa sunt huiusmodi corpora: ut ecce uectigalium publicorum sociis permissum est corpus habere uel aurifodinarum uel argentifodinarum et salinarum.
仅在极少数情况下允许设立此类团体:例如,国税征收的合伙人,或者金矿、银矿及盐场的合伙人,被允许拥有团体。
item collegia Romae certa sunt, quorum corpus senatus consultis atque constitutionibus principalibus confirmatum est, ueluti pistorum et quorundam aliorum, et nauiculariorum, qui et in prouinciis sunt.
同样,罗马有某些特定的社团,其团体地位已通过元老院决议和皇帝宪令得到确认,例如面包师及其他某些人的社团,以及同样存在于行省中的船主的社团。
§3.4.1.1Quibus autem permissum est corpus habere collegii societatis siue cuiusque alterius eorum nomine, proprium est ad exemplum rei publicae habere res communes, arcam communem et actorem siue syndicum, per quem tamquam in re publica, quod communiter agi fierique oporteat, agatur fiat.
至于那些被允许以社团、合伙或任何其他此类名义拥有团体的人,仿照公共团体的先例,拥有共有财产、公共金库以及代理人或共同代理人,是他们的特征,从而通过他,如同在公共团体中一样,使共同应当办理和进行的事情得以办理和进行。
§3.4.1.2Quod si nemo eos defendat, quod eorum commune erit possideri et, si admoniti non excitentur ad sui defensionem, uenire se iussurum proconsul ait.
如果没有人为他们辩护,行省总督表示,他将下令占有他们的共有财产,且如果受到警告仍不振作起来为自己辩护,则下令将该财产予以变卖。
et quidem non esse actorem uel syndicum tunc quoque intellegimus, cum is absit aut ualetudine impedietur aut inhabilis sit ad agendum.
事实上,当代理人或共同代理人缺席、因健康受阻或无能力行为时,我们也理解为不存在代理人或共同代理人。
§3.4.1.3Et si extraneus defendere uelit uniuersitatem, permittit proconsul, sicut in priuatorum defensionibus obseruatur, quia eo modo melior condicio uniuersitatis fit.
此外,如果外人想要为该法人团体进行辩护,行省总督予以允许,这与在私人辩护中所遵循的规则相同,因为通过这种方式,法人团体的状况会变得更好。