[ULPIANUS libro nono ad edictum. ] §3.3.35.prSed et hae personae procuratorum debebunt defendere, quibus sine mandatu agere licet: ut puta liberi, licet sint in potestate, item parentes et fratres et adfines et liberti.
[乌尔比安,《告示注解》第九卷] 但是,那些获准在没有委任的情况下提起诉讼的充当代理人的人,也应当承担辩护义务:例如,子女(即使他们处于家父权之下),同样还有父母、兄弟、姻亲和解放自由人。
§3.3.35.1Patronus libertum et per procuratorem ut ingratum accusare potest et libertus per procuratorem respondere.
保护人即使通过代理人,也得以忘恩负义为由指控其解放自由人,而该解放自由人也可以通过代理人进行答辩。
§3.3.35.2Non solum autem si actio postuletur a procuratore, sed et si praeiudicium uel interdictum, uel si stipulatione legatorum uel damni infecti uelit caueri: debebit absentem defendere in competenti tribunali et eadem prouincia.
此外,不仅在向代理人请求提起诉讼的情况下,而且在请求先决裁决或禁令,或者希望通过遗赠担保或未发生损害担保获得保障的情况下,他也必须在有管辖权的法庭和同一行省内为缺席者进行辩护。
ceterum cogi eum etiam in prouincia de Roma abire uel e contrario uel a prouincia in aliam prouinciam et defendere durum est.
然而,强迫他甚至在行省内离开罗马,或者反过来,或者从一个行省前往另一个行省进行辩护,是过于苛刻的。
§3.3.35.3Defendere autem est id facere quod dominus in litem faceret, et cauere idonee: nec debebit durior condicio procuratoris fieri quam est domini, praeterquam in satisdando.
所谓辩护,是指实施本人在诉讼中会实施的行为,并提供适当的担保;除了提供保证之外,代理人的处境不应比本人更为苛刻。
praeter satisdationem procurator ita defendere uidetur, si iudicium accipiat.
除提供保证外,如果代理人接受审判,则被视为已进行了辩护。
unde quaesitum est apud Iulianum, an compellatur, an uero sufficiat ob rem non defensam stipulationem committi.
因此,在尤里安那里曾有人提出疑问:是应当强迫他接受审判,还是因为未进行辩护而使约款发生效力即可?
et Iulianus scribit libro tertio digestorum compellendum accipere iudicium: nisi et agendum causa cognita recusauerit uel ex iusta causa remotus fuerit.
尤里安在《学说汇纂》第三卷中写道,应当强迫他接受审判,除非在查明原因后他拒绝参与诉讼,或者因正当理由被免职。
defendere uidetur procurator et si in possessionem uenire patiatur, cum quis damni infecti satis uel legatorum desideret,
当有人要求就未发生损害或遗赠提供担保,而代理人容许其进入占有时,该代理人也被视为已进行了辩护,