[ULPIANUS libro nono ad edictum. ] §3.3.1.prProcurator est qui aliena negotia mandatu domini administrat.
[ULPIANUS libro nono ad edictum.] 代理人是指依委托人的委托管理他人事务的人。
§3.3.1.1Procurator autem uel omnium rerum uel unius rei esse potest constitutus uel coram uel per nuntium uel per epistulam: quamuis quidam, ut Pomponius libro uicensimo quarto scribit, non putent unius rei mandatum suscipientem procuratorem esse: sicuti ne is quidem, qui rem perferendam uel epistulam uel nuntium perferendum suscepit, proprie procurator appellatur.
而代理人既可为全部事务、也可为单一事务,通过当面、或通过传言人、或通过信件而被设立;尽管某些人(如蓬蓬尼乌斯在第二十四卷中所写)并不认为接受单一事务委托的人是代理人,正如接受递送某物、或递送书信、或递送信件传递之人,严格来说不被称为代理人一样。
sed uerius est eum quoque procuratorem esse qui ad unam rem datus sit.
但更正确的看法是,那些为单一事务而被指定的人也是代理人。
§3.3.1.2Usus autem procuratoris perquam necessarius est, ut qui rebus suis ipsi superesse uel nolunt uel non possunt, per alios possint uel agere uel conueniri.
而代理人的采用是非常必要的,以便那些自己不想或不能主管自身事务的人,能够通过他人进行起诉或被诉。
§3.3.1.3Dari autem procurator et absens potest,
而且,缺席之人也可以被指定为代理人,