[IDEM libro septimo ad Sabinum. ] §29.2.13.prIs qui heres institutus est uel is cui legitima hereditas delata est repudiatione hereditatem amittit.
[同前作者《萨宾评注》第七卷] 被指定为继承人的人,或被授予法定继承权的人,因放弃而失去遗产。
hoc ita uerum est, si in ea causa erat hereditas, ut et adiri posset: ceterum heres institutus sub condicione si ante condicionem existentem repudiauit, nihil egit, qualisqualis fuit condicio, etsi in arbitrium collata est.
只有在遗产处于亦可被承认的状态下,这才是正确的;此外,被附条件指定的继承人若在条件成就前予以放弃,则不产生任何效果,无论该条件为何,即使它取决于其个人裁量。
§29.2.13.1Si quis dubitet, uiuat testator nec ne, repudiando nihil agit.
如果有人怀疑遗嘱人是否还活着,其放弃行为不产生任何效果。
§29.2.13.2Substitutus quoque similiter si ante repudiat, quam heres institutus decernat de hereditate, nihil ualebit repudiatio.
替补继承人同样地,如果在被指定的继承人对遗产做出决定之前予以放弃,该放弃也将不发生效力。
§29.2.13.3Neque filius familias repudiando sine patre neque pater sine filio alteri nocet: utrique autem possunt repudiare.
家子在没有父亲参与的情况下进行放弃,或者父亲在没有儿子参与的情况下进行放弃,都不会损害另一方的利益;然而,双方都可以予以放弃。