[ULPIANUS libro quadragesimo quinto ad edictum.
[乌尔比安斯,著于《告示注解》第四十五卷。
] §29.1.15.prIn fraudem plane creditorum nec miles amplius quam unum necessarium facere poterit.
] 显然,为了欺诈债权人,即使是兵士也不能指定超过一名必要继承人。
§29.1.15.1Sicut autem hereditatem miles nuda uoluntate dare potest, ita et adimere potest.
既然兵士可以通过单纯的意愿给予继承权,同样他也可以将其撤销。
denique si cancellauerit testamentum suum uel inciderit, nullius erit momenti: si tamen testamentum cancellauerit et mox ualere uoluerit, ualebit ex suprema uoluntate.
因此,如果他涂抹或割破了自己的遗嘱,该遗嘱将不具有任何效力。 然而,如果他涂抹了遗嘱,不久后又希望其有效,那么基于其最终意愿,该遗嘱仍然有效。
et ideo cum miles induxisset testamentum suum, mox anulo suo signasset, qui super ea re cogniturus erit considerabit, quo proposito id fecerit: nam si mutatae uoluntatis eum paenituisse probabitur, renouatum testamentum intellegetur: quod si ideo, ne ea quae scripta fuerant legi possint, causa irriti facti iudicii potior existimabitur.
所以,当兵士涂抹了自己的遗嘱,随后又用自己的指环盖印封存时,负责审理该事务的裁判官将考量他是出于何种意图而为之。 因为如果能证实他对自己改变主意感到后悔,该遗嘱将被视为已恢复效力。 但如果是为了不让已写下的内容被阅读而这样做,那么使遗嘱行为失效的原因将被认为更具说服力。
§29.1.15.2Testamentum ante militiam factum a milite, si in militia decesserit, iure militari ualere, si militis uoluntas contraria non sit, diuus Pius rescripsit.
神君皮乌斯曾批复,兵士在服役前所立的遗嘱,若其在服役期间去世,只要其并无相反意愿,依军事法便为有效。
§29.1.15.3Si quis se scribat heredem in testamento militis, non remittitur ei senatus consulti poena.
如果有人在兵士的遗嘱中将自己写为继承人,元老院决议的处罚不会对他予以豁免。
Miles et §29.1.15.4ad tempus heredem facere potest et alium post tempus uel ex condicione uel in condicionem.
兵士还可以指定附期限的继承人,并在该期限后指定另一人,或者自特定条件成就时起,或至特定条件成就时止。
§29.1.15.5Item tam sibi quam filio iure militari testamentum facere potest: et soli filio, tametsi sibi non fecerit: quod testamentum ualebit, si forte pater uel in militia uel intra annum militiae decessit.
同样,他可以依据军事法既为自己也为儿子立下遗嘱,并且,即使他未曾为自己立下遗嘱,也可以仅为儿子立下遗嘱;若父亲恰好在服役期间或退役后一年内去世,该遗嘱将为有效。
§29.1.15.6Bonorum possessionem ultra tempora edicto determinata nec militis posse adgnosci Papinianus libro quarto decimo quaestionum scribit, quia generalis est ista determinatio.
帕皮尼安纳斯在《疑难问题集》第十四卷中写道,超过告示所确定之期限的遗产占有,即使是兵士也不能申请,因为该期限的规定是普适性的。