[IDEM libro quadragensimo quinto ad edictum.
[同上,著于《告示注释》第四十五卷。
] §29.1.11.prEx militari delicto capite damnatis testamentum facere licet super bonis dumtaxat castrensibus: sed utrum iure militari an iure communi, quaeritur.
] 因军职犯罪而被判处死刑者,仅得就其营地财产订立遗言:但这是根据军法还是根据一般法,仍有疑问。
magis autem est, ut iure militari eis testandum sit: nam cum ei quasi militi tribuatur ius testandi, consequens erit dicere iure militari ei testandum.
但更为可取的意见是,他们应当根据军法来订立遗言:因为既然他被作为军人而赋予了遗言权,那么结论就应当是,他必须根据军法来订立遗言。
quod ita intellegi oportet, si non sacramenti fides rupta sit.
只有在未违背军事誓言之忠诚的情况下,才可以这样理解。
§29.1.11.1Si miles incertus, an sui iuris sit, testamentum fecerit, in ea condicione est testamentum eius, ut ualeat: nam et si incertus, an pater suus uiuat, testamentum fecerit, testamentum eius ualebit.
若军人在不确定自己是否为自权人的情况下订立了遗言,其遗言处于有效的状态:因为即使在不确定其父亲是否健在的情况下订立了遗言,他的遗言也将是有效的。
§29.1.11.2Si filius familias ignorans patrem suum decessisse de castrensi peculio in militia testatus sit, non pertinebunt ad heredem eius patris bona, sed sola castrensia:
若家子在不知道其父亲已经去世的情况下,在服军役期间就其营地特有财产订立了遗言,其继承人将不能取得其父亲的财产,而只能取得营地财产: