[IDEM libro septuagesimo ad edictum. ] §28.8.5.prAristo scribit non solum creditoribus, sed et heredi instituto praetorem subuenire debere hisque copiam instrumentorum inspiciendorum facere, ut perinde instruere se possint, expediet nec ne agnoscere hereditatem.
[同上,《告示评注》第七十卷] 阿里斯托写道,裁判官不仅应当救济债权人,也应当救济指定继承人,并给他们提供查阅相关文书的机会,以便他们能够据此了解,接受继承是否对自己有利。
§28.8.5.1Si maior sit hereditas et deliberat heres et res sunt in hereditate, quae ex tractu temporis deteriores fiunt, adito praetore potest is qui deliberat sine praeiudicio eas iustis pretiis uendere: qui possit etiam ea, quae nimium sumptuosa sint, ueluti iumenta aut uenalicia, item ea quae mora deteriora fiant, uendere, quique praeterea curaturus sit, ut aes alienum quod sub poena uel sub pretiosis pignoribus debeatur, soluatur.
如果继承财产数额较大,且继承人正在熟虑,且继承财产中存在因时间推移而贬损的物品,则熟虑中的人在向裁判官申请后,可以在不损害其后续权利的情况下,以合理的价格将这些物品卖掉:该人还可以卖掉那些维持费用过高的物品,例如役畜或待售奴隶,以及同样因延迟而变质的物品,此外,他还应当负责偿还那些附有违约金或附有高价质押物的债务。