[POMPONIUS libro tertio ad Sabinum. ] §28.6.16.prSi quis eum, quem testamento suo legauit, rursus a substituto filii liberum esse iusserit, liber erit quasi legato adempto: nam et in legato in his testamentis nouissima scriptura erit spectanda, sicut in eodem testamento (uel testamento et codicillis confirmatis) obseruaretur.
[蓬波尼乌斯,《萨宾注释》第三卷] 若有人在自己的遗嘱中将某人遗赠,而后又命令其由儿子的代补人释放,则该人将获得自由,如同遗赠已被撤回一般:因为在这些遗嘱中,关于遗赠,必须考虑最新的记载,正如在同一份遗嘱(或遗嘱及已确认的遗嘱附录)中应当遵守的那样。
§28.6.16.1Si suo testamento perfecto alia rursus hora pater filio testamentum fecerit adhibitis legitimis testibus, nihilo minus id ualebit et tamen patris testamentum ratum manebit.
若在其自身遗嘱完成后,父亲在另一时间再次在法定证人出席下为儿子制作了遗嘱,则该遗嘱仍然有效,且父亲的遗嘱也依然有效。
nam et si sibi et filio pater testamentum fecisset, deinde sibi tantum, utrumque superius rumpetur.
因为即使父亲曾为自己和儿子制作了遗嘱,随后又仅为自己制作了遗嘱,先前的两份遗嘱都将被撤销。
sed si secundum testamentum ita fecerit pater, ut sibi heredem instituat, si uiuo se filius decedat, potest dici non rumpi superius testamentum, quia secundum non ualet, in quo filius praeteritus sit.
但如果父亲制作第二份遗嘱的方式是,在儿子先于自己去世的情况下为自己指定继承人,则可以说先前的遗嘱并未被撤销,因为第二份遗嘱因儿子被默过而无效。