[PAPINIANUS libro tertio quaestionum. ] §28.6.12.prSi filius, qui patri ac postea fratri ex secundis tabulis heres exstitit, hereditatem patris recuset, fraternam autem retinere malit, audiri debet: iustius enim praetorem facturum existimo, si fratri separationem bonorum patris concesserit.
[帕比尼安《论问题》第三卷]\n\n如果一个儿子作为其父亲的继承人,且此后根据第二遗嘱作为其兄弟的继承人而出现,但他拒绝接受父亲的遗产,而宁愿保留兄弟的遗产,那么他的请求应当被听取。 因为我认为,如果裁判官准予该兄弟将父亲的财产进行分离,其做法将更为公正。
etenim ius dicenti propositum est liberos oneribus hereditariis non sponte susceptis liberare, non inuitos ab hereditate remouere, praesertim quod remotis tabulis secundis legitimam haberet fratris hereditatem.
事实上,司法者的宗旨是使子女免受非自愿承担的继承债务的负担,而不是违背他们的意愿将其排除在继承之外,特别是由于即使撤销第二遗嘱,他也会拥有法律规定的兄弟遗产。
itaque legata dumtaxat ex secundis tabulis praestari debent habita ratione facultatium in Falcidia non patris, ut alias solet, sed impuberis.
因此,仅应当履行第二遗嘱项下的遗赠,但对于法尔奇迪亚法的限制,应当考虑的不是如其他通常情况下的父亲的财产状况,而是未成年人的财产状况。