[ULPIANUS libro primo ad Sabinum. ] §26.8.1.prQuamquam regula sit iuris ciuilis in rem suam auctorem tutorem fieri non posse, tamen potest tutor proprii sui debitoris hereditatem adeunti pupillo auctoritatem accommodare, quamuis per hoc debitor eius efficiatur: prima enim ratio auctoritatis ea est, ut heres fiat, per consequentias contingit, ut debitum subeat.
[乌尔比安,安努斯《萨宾注》第一卷] 虽然市民法有一条规则规定,监护人不能就涉及自身利益的事项成为同意人,但监护人仍可以向接受其自身债务人遗产的被监护人提供同意,即使由此被监护人成为了他的债务人:因为提供同意的首要原因在于使其成为继承人,至于他承担债务,仅是作为间接结果而发生。
se tamen auctore ab eo stipulari non potest.
然而,在监护人自身作为同意人的情况下,他不能从被监护人处接受约定。
et cum quidam auctoritatem accomodaret pupillae suae, ut seruo suo stipulanti sponderet, diuus Pius Antoninus rescripsit iure pupillam non teneri, sed in quantum locupletior facta est, dandam actionem.
当某人向其女被监护人提供同意,使其向该监护人正在约定的奴隶做出承诺时,神圣的皮乌斯·安东尼乌斯批复称,在法律上该女被监护人不受约束,但应在她获益的限度内给予诉权。
sed si auctor fiat, ut filio suo quid tradatur, nulla erit auctoritas: euidenter enim sua auctoritate rem adquirit.
但如果他同意将某物交付给自己的儿子,该同意将无效:因为他显然是通过自己的同意而取得该物的。
§26.8.1.1Tutor si inuitus retentus sit per uim, non ualet quod agitur: neque enim praesentia corporis sufficit ad auctoritatem, ut si somno aut morbo comitiali occupatus tacuisset.
如果监护人违背其意愿被暴力拘留,所做的行为无效:因为仅有身体的在场对于提供同意是不够的,这正如因睡眠或癫痫发作而保持沉默的情形一样。