[ULPIANUS libro trigesimo nono ad Sabinum. ] §26.5.1.prSiue proconsul siue praeses siue etiam praefectus Aegypti siue proconsulatum optineat prouinciae uel temporis causa praeside defuncto uel quia ipsi prouincia regenda commissa est, tutorem dare poterit.
[乌尔比安,著《萨宾评注》第三十九卷] 无论是资深执政官、行省总督,还是埃及长官,或者是持有行省的资深执政官职权之人——不论是因为总督死亡而临时代理,还是因为行省的治理被委任给其自身——都可以指定监护人。
§26.5.1.1Legatus quoque proconsulis ex oratione diui Marci tutorem dare potest.
根据神圣马可的演说,资深执政官的副官也可以指定监护人。
§26.5.1.2Quod autem permittitur tutorem dare prouinciae praesidi, eis tantum permittitur, qui sunt eiusdem prouinciae uel ibidem domicilium habent.
然而,允许行省总督指定监护人这一权限,仅对那些属于该行省或在该行省拥有住所的人才予以允许。