[GAIUS libro undecimo ad edictum prouinciale. ] §24.2.2.prDiuortium autem uel a diuersitate mentium dictum est uel quia in diuersas partes eunt, qui distrahunt matrimonium.
[盖尤斯《行省告示评注》第十一卷] 离婚(divortium)一词,或源于心意的相异(diversitas mentium),或因为解除婚姻的人走向不同的方向。
§24.2.2.1In repudiis autem, id est renuntiatione comprobata sunt haec uerba: 'tuas res tibi habeto', item haec: 'tuas res tibi agito'.
但在单方休妻(repudium),即通知(renuntiatio)中,以下话语被认可:“你的东西归你自己保有”,同样还有这些话:“把你的东西带走”。
§24.2.2.2In sponsalibus quoque discutiendis placuit renuntiationem interuenire oportere: in qua re haec uerba probata sunt: 'condicione tua non utor'.
在解除婚约时,也认为应当进行通知;在此事中,以下话语得到了认可:“我不接受你的条件”。
§24.2.2.3Siue autem ipsi praesenti renuntietur siue absenti per eum, qui in potestate eius sit cuiusue is eaue in potestate sit, nihil interest.
无论是向在场的本人通知,还是向不在场者通过其权力之下的人,抑或通过其(无论男女)所处于其权力之下的人进行通知,均无区别。