Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §21.1.14.pr-21.1.14.10

生理状态的定性与卖方瑕疵担保责任的范围

第 3028 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

乌尔比安探讨了死胎、不孕、尿床及身体畸形等具体生理特征是否构成“疾病”或“缺陷”从而允许退货,并界定了卖方对已明示或显而易见的缺陷所承担的瑕疵担保责任范围。

[ULPIANUS libro primo ad edictum aedilium curulium. ] §21.1.14.prQuaeritur de ea muliere, quae semper mortuos parit, an morbosa sit: et ait Sabinus, si uuluae uitio hoc contingit, morbosam esse.
[乌尔比安《库鲁尔市政官告示注释》第一卷] 关于一个总是产下死胎的妇女,询问她是否有病:萨比努斯说,如果这是由于子宫的缺陷所致,那么她就是有病的。
§21.1.14.1Si mulier praegnas uenierit, inter omnes conuenit sanam eam esse: maximum enim ac praecipuum munus feminarum est accipere ac tueri conceptum:
如果怀孕的妇女被出卖,所有人一致同意她是健康的:因为妇女最大且首要的职责是受孕并保护胎儿。
§21.1.14.2Puerperam quoque sanam esse, si modo nihil extrinsecus accidit, quod corpus eius in aliquam ualetudinem immitteret.
产妇也是健康的,只要没有发生任何外部原因使她的身体陷入某种疾病状态。
§21.1.14.3De sterili Caelius distinguere Trebatium dicit, ut, si natura sterilis sit, sana sit, si uitio corporis, contra.
关于不孕的妇女,凯里乌斯说特雷巴蒂乌斯作了区分:如果她因天性而不孕,她是健康的;如果是因为身体的缺陷,则相反。
§21.1.14.4Item de eo qui urinam facit quaeritur.
同样,关于尿床的人也有疑问。
et Pedius ait non ob eam rem sanum non esse, quod in lecto somno uinoque pressus aut etiam pigritia surgendi urinam faciat: sin autem uitio uesicae collectum umorem continere non potest, non quia urinam in lecto facit, sed quia uitiosam uesicam habet, redhiberi posse: et uerius est quod Pedius.
佩迪乌斯说,不能因为有人在床上因受睡眠和酒精的影响,或者由于懒得起床而尿床,就认为他不健康;但如果是由于膀胱的缺陷而无法容纳积存的尿液,那么可以退货,这不是因为他在床上尿尿,而是因为他有一个有缺陷的膀胱。 佩迪乌斯的观点更为正确。
§21.1.14.5Idem ait, si uua alicuius praecisa sit, tollere magis quam praestare redhibitionem, quod morbus minuitur: ego puto, si morbus desinit, non esse redhibitioni locum, sin autem uitium perseueret, redhibitionem locum habere.
同一人还说,如果某人的悬雍垂被切除,这与其说提供了退货的理由,不如说消除了退货的理由,因为疾病减轻了。 我认为,如果疾病消失,则没有退货的余地;但如果缺陷依然存在,则可以退货。
§21.1.14.6Si quis digitis coniunctis nascatur, non uidetur sanus esse, sed ita demum, si incommodatur ad usum manus.
如果有人出生时手指相连,他似乎不健康,但这也仅限于在使用手时受到妨碍的情况。
§21.1.14.7Mulierem ita artam, ut mulier fieri non possit, sanam non uideri constat.
已经确立的是,如果一个妇女过于狭窄,以至于无法成为妇女,则不被视为健康。
Si quis ἀντιάδας §21.1.14.8habeat, an redhiberi quasi uitiosus possit, quaeritur.
如果有人[患有]扁桃体,是否可以因其有缺陷而被退货,对此存在疑问。
et si ἀντιάδες hae sunt quas existimo, id est inueteratas, et qui iam discuti non possint faucium tumores, qui ἀντιάδας habet uitiosus est.
如果这些扁桃体正如我所认为的那样,即已经慢性化、且已无法消散的喉部肿瘤,那么患有扁桃体的人就是有缺陷的。
§21.1.14.9Si uenditor nominatim exceperit de aliquo morbo et de cetero sanum esse dixerit aut promiserit, standum est eo quod conuenit (remittentibus enim actiones suas non est regressus dandus), nisi sciens uenditor morbum consulto reticuit: tunc enim dandam esse de dolo malo replicationem.
如果卖方明确排除了某种特定疾病,并声明或保证其余部分是健康的,则必须遵守所达成的协议(因为对于放弃自己诉权的人,不应给予追索权),除非卖方明知该疾病却故意隐瞒:因为在这种情况下,应当给予基于欺诈的再抗辩。
§21.1.14.10Si nominatim morbus exceptus non sit, talis tamen morbus sit, qui omnibus potuit apparere (ut puta caecus homo ueniebat, aut qui cicatricem euidentem et periculosam habebat uel in capite uel in alia parte corporis), eius nomine non teneri Caecilius ait, perinde ac si nominatim morbus exceptus fuisset: ad eos enim morbos uitiaque pertinere edictum aedilium probandum est, quae quis ignorauit uel ignorare potuit.
如果没有明确排除某种疾病,但该疾病是任何人都能看出来的(例如,卖出的是一个瞎子,或者在头部或身体其他部位有明显且危险的伤疤),凯基利乌斯认为,卖方不因此承担责任,就像该疾病已被明确排除一样:因为必须承认,市政官的告示适用于那些人们不知道或可能不知道的疾病和缺陷。

词汇与语法注释

  1. 21.1.14.2Puerperam quoque sanam esse — 该“宾格加不定式”(A.c.I.)结构依赖于前一节(§21.1.14.1)中的主句动词 “inter omnes conuenit”(所有人一致同意)。
  2. 21.1.14.5tollere magis quam praestare redhibitionem — “消除退货的理由,而不是提供退货的理由”:此处 “tollere” 的宾语是 “redhibitionem”,意为“消除契约解除的可能性或权利”;与之相对,“praestare redhibitionem” 意为“提供或允许契约解除”。
  3. 21.1.14.9remittentibus enim actiones suas non est regressus dandus — “对于放弃自己诉权的人,不应给予追索权”:“remittentibus” 是现在分词的与格复数,在此处作为动形词 “dandus [est]” 的行为者与格或利益与格(即不应当给予他们,或不应当由他们获得追索权)。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §21.1.14.pr-21.1.14.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:21.1.14.pr-21.1.14.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。